National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0362 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 362 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

vi

APPENDIX I.

osque ad Tanam ubi sunt xv domus Christianorum, scilicet Nestorinorum, qui sunt scismatici et heretici. Et dura sic essent istic sibi invenerunt hospicium, et hospitati sunt in domo cujusdam illorum. Dum autem sic manerent illic, orta fuit quædam lis inter virum illius domus et ejus uxorem quam isle sero ipse fortiter verberavit. Dam vero sic esset verberata et quæsta fuit coram lo cadis uno episcopo in lingua sua. Quam mulierem ipse cadi interrogavit si probare posset que dicebat. Tunc autem ipsa respondit dicens se bene probare posse. Nam quatuor Raban Franchi scilicet quatuor viii religiosi in lingua nostra, illic erant in domo cum michi hoc fecit : hos interrogate, qui vobis dicent veritatem. Ipsa autem muliere sic loquente, unus de Alexandria ibi prsens rogavit Cadi ut mitteret pro eis quos dicebat hommes maxime scienti e et scripturas bene scire. Ideoque dicebat bonum esse de fide disputare cum eis. Quod audiens sic ipse Cadi misit pro eis, qui dum sic ante eum adducti fuissent isti quatuor fratres, scilicet frater Thomas de Tolentino de Marchia Anchonitana, frater Jacobus de Padua, frater Demetrius2 qui erat frater laycus scieras linguas, et frater Petrus de Senis domi ut res custodiret,3 ad ipsum Cadi perrexerunt. Dum sic essent coram lo Cadi,4 ipse cum ipsis disputare ccepit de fide nostra. Cum autem illi infideles sic disputarent cum istis, dicebant Christum solum purum hominem et non Deum. Quod cum sic dixissent, ille frater Thomas Christum esse unum Deum et hominem probavit rationibus, et exemplis in tantum eos confudit Sarracenos quod penitus ipsi contrarium dicere non volebant.5

7. Idem.

Tunc videns isle Cadi se sic esse confusum ab eis, coram toto populo clamare ccepit voce magna dicens : Et tu quid dicis de Machometo ? Quid dicis de Machometo ? Nunc autem istam consuetudinem habent Sarraceni, qui si se verbis defendere non possunt se ensibus tuentur et pugnis. Dum autem eum interrogasset sic Cadi,° responderunt fratres dicentes, si tibi probavimus rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem esse qui legem dedit in terra, et Machometus exinde venit qui legem contrariam isti fuit ; si sapiens es, quid sit de Deo7 tu optime scire potes. Tunc isle cadi et alii Sarraceni alta voce dicentes clamabant : Tu quid in tantum7 dicis de Machometo ? Tunc frater Thomas respondit : Vos tantum dicere poteritis de eo quid dico, quod tacere hoc nimium verecundabor unum ex quo me vultis respondere vobis.8 Respondeo vobis et dico quod Machometus illius perditionis est, et est cum dyabulo patre ejus positus in inferno ; non solum ipse sed et omnes qui hanc legem tenent et observant. Cum ipsa sit pestifera nequam et falsa

1 Ut. also has Locadi ; the others Cadi or Kadi, id est episcopo. Ven. mane conquesta est cadi, &c.

Boll. Zorzanus.

3 This should be as is noted in the margin, dimisso fratre Petro domi, etc. It is thus in Far., Hak. and Mus. Ven. has ut rex custodiret, a slip.

4 Better with these last words omitted from ad ipsuln as in Ven.

5 Bak. omits from nunc auteur.

Should be de eo, as in the other MSS.

7 Ven. and the others have iterum.

8 Mus. has Tu inscius quid dico de eo videre potes? tarnen ex quo vultis quod plane vobis respondeo, dico, etc. Hak. Vos omnes videre potestis quod 'dico de eo, etc. The others have nearly the saine as above.