国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0364 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 364 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

viii

APPENDIX I.

ccelum levatis, mente integra et puro corde dominum semper laudando. Et quamquam ignis fulcit ita magnus et copiosus, nichil tarnen de eol læsum vel combustum breviter fuit inventum. Hoc videns populus ccepit unanimiter exclamare, dicens : Isti sunt sancti, isti sunt sancti ! Nephas est offendere eos. Nam merito videmus quod fides sua sancta est et bona! Hoc dicto frater Ille Jacobus vocatus fuit de igne, et sic sanus exivit et illæsus. Tune hoc videns, lo cadi2 voce magna coepit clamare dicens : Sanctus non est, sanctus non est ! sed ideo non comburitur quod tunica quam habet in dorso est tela terre Abrahe. Ideo nudus expolietur et in ignem sic mittatur. Ut autem finaliter hoc compleretur venerunt pessimi Sarraceni et in duplo plus quam prius ignem accenderunt. Et tune fratrem Jacobum exuerunt, cujus corpus insuper abluerunt, et ipsum optime oleo perunxerunt, et ut ignis major esset et fortius ageret et arderet, et ad hoc ut ipse frater citius comburi posset, oleum in struem lignorum in copiam maximam dejecerunt, et ipsum fratremJacobum in ignem cum impetu impulerunt. Frater autem Thomas et frater Demetrius de foris stabant genibus flexis in orationibus magnis et devotionibus persistentes, et sic frater Jacobus ignem iterum exivit illæsus sicut et prius fecit.

9. Idem.

Hoc videns populus unanimiter clamabat dicens ; Peccatum est, peccatum est offendere eos quoniam sancti sunt ! Et sic in populo rumor maximus habcbatur. Hoc secundum miraculum videns Lomelic, scilicet Potestas, ad se fratrem Jacobum vocavit et emu se suis fecit indui vestimentis. Et dixit : Vadete fratres, ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini vos a nobis. Nam bene videmus vos esse bonos et sanctos, et fidem vestram esse veraln et sanctam et bonam finaliter nos videmus. Sed ut vobis securius consulamus vos hanc terram exite quam citius potestis, quia ipse Cadi pro posse nititur et laborat vobis auferre vitam. Dum hoc sic diceret, completorium quasi erat, et tune totus populus ydolatræ omnesque alii, stupefacti et exterriti, dicentes permanebant : jTot et tanta magna mirabilia vidimus nos ab istis, quod nescimus quid nos tenere debeamus et observare ! I)um sic dixissent tune Lomelic3 accipi fecit illos tres fratres quos ipse portari fecit ultra quoddam brachium maris per aliquantulum spacium ab illa terra, ubi burgum unum erat, ad quod î11e in cujus jam domo fuerant hospitati illos sociavit,' et sic in domo unius ydolatre sibi hospicium invenerunt. Dum sic autem illic manerent perrexit cadi ad Lomelic dicens ei ; Quid facimus ? lex Machometi destructa est, nec5 aliud fiat, nam isti Raban Franchi (scilicet viri religiosi), nunc ibunt predicando per totale contratam istam, et cum tot et tanta fecerunt ipsi in hac contrata, quai totus populus jam vidit, omnes convertentur ad eos, et sic lex Machometi aliquid ulterius non valebit. Verumptamen ut ipsa totaliter non sit destructa, tu unum scire debes, quod Machometus precepit in Alchoran (scilicet in lege sua) quod si aliquis unum interficeret Christianum tantum meritum ipse haberet ut si iret ad Mecham. (Unum scire vos debetis quod Alchoran lex Sarracenorum est sicut Christianorum est lex evangelium. Mecha est

1 Hak. nec pannus nec capillus 1aasus per ignem inventus.

2 The others have not the 10.

3 Hak.   Mus. Melik.

4 The immediately preceding words are wanting in Dus.

5 Yen. nisi ; Ear. ni, one of which is required.