国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0365 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 365 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

1X

locus ubi jacet Machometus, ad quam Mecham vel locum sic vadunt Sarraceni sicut Christiani pergunt ad Sepulchrum.)I Turn Lomelic respondit Cadi dicens ; Vade et facias sicut tu vis.

<1PPENDIX I.

10. Idem.

Hoc ditto, statim ille Cadi accepit quatuor homines armatos ut irent ad interficiendum istos fratres, qui dura sic transissent quamdam aquam facta est nox. Et sic illo sero illos non potuerunt invenire. Statimque Lomelic tapi fecit omnes illos Christianos qui erant in terra, et eos carceri mancipavit. Cum auteur perventum esset ad dimidium noctis, tune fratres ut dicerent matutinum surrexerunt, et tune homines

qui missi fuerant ad eos illos invenerunt, et illos extra terrain sub arbore quadam adduxerunt. Dum autem sic illi adduxissent ipsos eis dicebant, Vos scire debetis quod mandatum habemus ab ipso Cadi et Lomelic, ut vos interficere debeamus, quod tarnen adiuplemus nos invite, cum sitis vita bona homines et sancti. Sed tarnen nos aliter facere non valemus. Nam si sua non obediremus jussioni, nos cum liberis nostril et uxoribus penitus moreremur. Hiis isti fratres responderunt sic dicentes : Vos qui huc venistis ut per mortem temporalem vitam eternam valeamus adipisci, quod vobis est preceptum facite. Nam pro fide nostra et amore Domini nostri Jhesu Christi,2 qua nobis adhibetis nos tormenta parati sumus viriliter sustinere. Unde sic istis audacter respondentibus et constantius, Christianus ille qui eos associaverat, et illi quatuor homines mali, multum ad invitera altercabant.3 Nam eis respondebat Christianus et dicebat : Si gladium aliquem ego haberem aut quod vultis non fieret aut me cum ipsis neci finaliter daretis. Tune illi fecerunt fratres expoliari. Statimque frater Thomas junctis manibus simul in modum crucis capitis abscisionem suscepit. Sed fratrem Jacobum unus percussit in capite et eum usque ad oculos scidit, statimque caput abscidit. Frater auteur Dometrius uno gladio in mamilla fortissime fuit percussus. Exinde sibi caput fuit abscisum. Dum autem sic ex martirio suo animas Deo dedissent, statim aer ita lucidus et ita Glarus est effectus, quod cuncti fortissime mirabantur ; similiter, et luna maximam ostendit claritatem et splendorem. Statim autem post hoc tot et tanta tonitrua et fulmina atque choruscationes evenerunt, quod pene omnes mori finaliter se credebant. Navis etiam ilia qua debebat eos portare Polumbum et portati fuerunt usque ad Canam4 contra velle suum, taliter fuit submersa, quod de ea et omnibus qui erant in illa nichil unquam breviter scitum fuit.

11. Idem.

Mane autem facto misit Cadi acceptum res illorum fratrum et tune inventus fuit frater Petrus de Senis, trium aliorum fratrum socius. Quum eum sic reperissent ipsum ceperunt et eum duxerunt ad Cadi ; quem ipse Cadi et alii Sarraceni alloquentes sibi maxima promittebant, si fidem suam vellet abnegare et illam Machometi integraliter confiteri. Ipsi autem dum sic sibi loquerentur, ipse de eis trufabatur et eos

I The whole of this is expressed in Mus. in quite different and more diffused language; but, as the meaning is the same, the variations are not worth specifying.

2 Hak. et Mus. qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est.

3 Mus. multum audacter et constanter cum illis quatuor armatis alter-

catus est.

4 For Tanam.