国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0366 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 366 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

X   APPENDIX I.

mirabiliter deridebat. Eo auteur sic ipsos deridente, ipsum tormentare coeperunt a mane usque ad meridiem, diversis generibus tormentorum. Quod quamquam sic ei inferrent semper tarnen in fide immobilis permanebat et constanter, illorum falsam ostendendo et earn viriliter destruendo. Cum autem videntes Sarraceni a sua non velle discedere voluntate, ilium super quemdam arborem suspenderunt, in quam a nona usque ad noctem ipse permansit. Cum auteur ad noctern fuit perventum, de arbore ipsum acceperunt sine aliqua læsione de mundo. Hoc illi videntes ipsum per medium diviserunt, et mane facto nichil de eo breviter fuit inventur. Verumtamen uni personae fide digne fuit revelatum quod Deus occultaverat ejus corpus usque ad certum tempus, in quo tarnen sibi placuerit ipse illud manifestabit. Ut autem Deus opera ostenderet quod eorum anime jam regna celestia obtinebant,2 illa die qua beatissimi fratres gloriosi martires sunt effecti, ille Lomelic dormitioni se dedit ; qui dum sic in lecto dormiret ecce sibi apparuerunt isti martires gloriosi lucidi, ut sol ac splendidi, singulos enses in suis manibus retinentes, et super Lomelic taliter eos vibrantes ac si dividere voluerunt ipsum totum. Quod videns ipse Lomelic voce sic alta cepit clamare. Quid ad ejus clamorem tota ipsius familia occurrit festinanter petens ab eo quid ipse haberet atque vellet, Ipsum autem dum sic interrogassent ipse respondit dicens : Ilii Raban Franchi quos interfici feci hue ad me venerunt suis ensibus, quos habebant, occidere me volentes. Ideoque ipse Lomelic misit pro Cadi cui totum, quod sibi acciderat enarravit, consulens ipsum quid de hoc esset finaliter peragendum, cum se crederet ab eis penitus interire. Tune Cadi sibi consuluit ut pro eis magnam elemosinam exhiberet, si vellet evadere de istorum manibus interfectorum. Tune statim misit pro illis Christianis quos ipse in carcere detinebat, qui cum venissent ad eum, ipse indulgentiam ab eis de eo quod sibi fieri fecerat humiliter postulavit, faciens se socium eorum et fratrem. Hoc auteur facto tune precepit ut si quis unquam offenderet aliquem Christianum ipse penitus moreretur ; et sic omnes illesos abire permisit. Post hoc autem ipse Lomelic eis quatuor moschetas, scilicet iiii eclesias fecit edificari, in quarum qualibet quosdam sacerdotes Sarracenos fecit morari.

12. Idem.

Audiens ipse imperator Doldali3 istos fratres talem subiisse sententiam, misit et ordinavit ut ipse Lomelic penitus caperetur, et ipse ad eum vinctis manibus duceretur. Qui cum ante eum sic fuisset adductus, eum interrogabat quare mori fecerat tam crudeliter istos fratres: Cum autem interrogatus sic fuisset, respondit ei : Istos fratres sic mori permisi quia ipsi subvertere volebant legem nostram, et malutn etiam dixerunt de propheta. Tune sibi dixit imperator : Tu, crudelissime canis, cum vidisti quod Deus bis liberavit eos ab igne, quo modo fuisti sic ausus ut eis talem mortem inferres. Hec cum dixisset, eum cum tota familia sua per medium scindi fecit. Et quia talem mortem istos fratres4 in suum meritum fecit sustinere, hoc ipse passus fuit tan turn in detrimentum.5

1 Hak. videntes ilium laetum vivum et illaesum.

2 Hak. ostenderet animas suorum martyrum jam in coelis consistere et congaudere cum Deo et angelis et aliis sanctis ejus. Mus. nearly the saine. Ven. omits.

3 Ven. Dodoli; Far. Dodili ; Mus. Dodili; Hak. Dodsi ; Marc. dol Dali.

4 Mus. Petro de Senis. Hak. fratri   inflixerat.

Far. Cadi autem hoc audiens de terra illa atque de imperatoris dominio clam fugit. Hak. also ending et sic evasit. plus. et evasit.