National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0370 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 370 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

lily

APPENDIX I.

vel argento, qua, quum dimittunt bovem ipsum de stabulo, ponunt sub illo. In uno quorum accipiunt urinam in altero vero immundiciam aliam.1 De urina lavant facies suas, de altero vero immunditia ponunt primo in medio visus in uno loco ; deinde super ambabus summitatibus genarum, et postea in medio pectore ; ita quod in quatuor lotis ipsi ponunt; qua cum sic fecerunt dicunt se fore sanctificatos.2 Et sicut facit populus sic et rex et regina. I3ii similiter aliud ydolum adorant quod est per dimidium homo et per dimidium bos : hoc ydolum per os respondet quod multotiens sanguinem x13 virginum petit et requirit huit ydolo; ita homines et mulieres vovent suos filios4 et suas [filias] ante ydolum istud, ut sibi eorum sanguis ymmolatur.5 Unde multi moriuntur isto modo. Sic autem multa alia facit populus iste6 qua scribere et audire abhominatio esset quadam. In hac etiam insula multa alia habentur et nascuntur qua non expedit scribere multum. Aliam autem consuetudinem pessimam habent ydolatra hujus regni. Nam quando homo aliquis moritur, ipsum comburunt mortuum, et si uxorem habet ipsam comburunt vivam, cum dicant earn ire ad manendum7 cum marito suo in alio mundo. Si autem mulier filios habet ex marito suo, cum eis manere potest8 si vult. Si autem mulier moriatur, lex aliqua non inponitur viro, cum possit si vult aliam accipere in uxorem. Alia autem consuetudo illic habetur, nam mulieres vinum bibunt, homines vero non ; mulieres etiam faciunt sibi radi visum et barbam, homines vero non ;9 et sic de multis aliis mirabilibus et bestialibus que illic fiunt qua etiam scribere rion expedit multum.

18. De regno .3fobar ubi est corpus B. novice dpostoli, et de conditionibus ydololatrarum.

Ab hoc regno sunt decem dieta usque ad unum aliud regnum, nomine Mobar,10 quod est multum magnum regnum, habens sub se multas civitates et terras. In hoc auteur regno positum est corpus beati Thoma apostoli, ecclesia cujus plena est ydolis multis. Penes etiam quam sunt forte xv domus Nestorinorum et Christianorum qui nequissimi et pessimi sunt heretici.11 Similiter in regno isto est ydolum mirabile valde quod omnes contrats India multum reverentur. Nam ipsum est magnum quantus sanctus Christoforus communiter depingitur a pictoribus, et est

1 Ven. stercus.

2 Hak. pro tota die illa.

3 Far. has iiii or virgines; Hak. aliquotiens pro stipendio petit sangui• nem xl, etc.

4 Par. 2. Et filias dare sicut hic alicui religioni, et sic per istum modum homines interficiunt filios suos et filias ;- Ven. to the same effect; also Far., Hak., et Mus. sicut Christiani aliqui alicui religioni vel sancto in caelo. So also Ram.

5 Ram. secondo the il profeta dice.

6 Hak. bestialis. Immo, etc.

7 Hak. in aratura et cultura cum viro suo in alio mundo.

8 Ven. nec ei ad verecundiam imputatur; Mus. sine verecundia et improprio; Hak. improperio. Communiter tarnen omnes praeligunt comburi cum marito.

9 Mus. faciunt sibi radi cilia supercilia et barbam, et homines non, et sic est de aliis multis vilitatibus utriusque sexus. In Hak. it is cilia et super-cilia et barbam also...et sic de multis aliis vilibus contra naturam sexus eorum.

10 Far. has Bobarum ; Ram. Mebor.

11 Hak. et in circuitu ecclesiae simul Canonici vivunt in 15 domibus Nestoriani, i.e., mali Christiani et Schismatici. From Mus. simul should be sicut; also...Christiani pessimi cismatici et nequissimi heretici. Far. has xvi domus.