国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0372 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 372 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

xvi   APPENDIX I.

ponentes super uno pulchro' curru. Deinde rex et regina omnesque peregrini ad hoc cum populo toto, hii omnes similiter cougregati ipsum educunt de ecclesia cum cantibus magnis et omni genere musicorum. Hoc autem ydolum cum sit eductus de ecclesia ejus, multe virgines binas et [bine] ipsum2 antecedunt euntes canendo mirabiliter ante ipsum.3 Deinde accedunt etiam peregrini qui evenerunt ad hoc festum, et ponunt se sub isto curru, facientes eum super se transire cum dicunt se velle mori pro Deo suo. Et sic currus transiens super illos qui sunt sub eo, cunctos illos frangit per medium et scindit, unde statim moriuntur.l Sic autem faciendo ydolum ipsum ducunt usque ad unum locum deputatum, ad quern locum cum ipsum adduxerunt ilium ad locum pristinum reducunt cum cantibus magnis et instrumentis sicut prius. Et sic non est annus in mundo in quo plures quingentis hominibus non moriantur isto modo. Horum autem corpora ipsi accipiunt et comburunt,5 dicentes ea esse sancta cum se mori promiserint pro deo suo.6 Aliud quoque fit ab istis, nam venit aliquis dicens, Volo me interficere pro deo meo, unde veniunt amici parentes et omnes hystriones de contrata ad faciendum alla festum, qui voluit pro deo suo mori. Unde appendunt ad collum ejus quinque cultellos acutissimos et ipsum' ducunt ante ydolum, tune ille accipit unum ex cultellis illis acutissimis, et alta voce clamat dicens, Pro deo meo michi incido de carne mea. Cum autem incident de carne sua, de loco illo in quo voluit, earn projicit in faciem ydoli dicens; Me mori permittos pro deo meo ; et sic ibi tandem se interficit pro deo suo. Statimque ipso mortuo corpus ejus comburitur cum illud credatur ab illis esse sanctum quia pro deo suo se ipsum peremit. Sic autem multa alfa magna et mirabilia fiunt ab istis que minime sunt scribenda. Rex autem insule vel provincia9 hujus multum est dives, videlicet auri argenti lapidum preciosoruln. In hac autem insula tot bone perle inveniuntur sicut in aliqua parte mundi, et sic de multis alias que in ista insula reperiuntur. Que etiam nimis longum esset scribere.

20. De Contrata Lamori guts non videt tramontanam, et de Sumoltra.

De hac contrata recedens et fens versus meridiem veni per mare oceanum quinquaginta dietis'0 ad unam contratam que vocatur Lamori,11 in qua incepi amittere tramontanam cum terra michi acceperit earn. In ea auteur ita inmensus est calor quod omnes illi [tam] homines quam mulieresvadunt nudi,12nulle se cooperientes. Hii de me multum truffabautur,'3 qui dicebant Deum Adam fecisse nudum, et ego me malo suo velle vestire volebam.'4 Nam in ista contrata omnes mulieres sunt posit in

1 Hak. pretiosissimo.

2 Ven. instead of bina; et has hint et hint ; Far. binge et bine ; also Hak. et Mus.

8 Hak. processionaliter combinate modulantes; Mus. nearly the same.

4 Hak. et per hoc reputant se mori pro deo suo sancte et secure.

5 Hak. et cineres sicut reliquie custodiuntur.

6 This about the burning, etc., omitted in Mus.

7 Ven. cum magnis cantibus.

8 Ven. dicens mori promitto.

9 Mus. illius regionis. 1° Far. has xv dietis.

11 Hak. Lammori; Mus. has vocatam Sustabor (?) sive Lamory.

12 Far. has only mulieres....nude.

13 Ven. et tu vis ultra ejus velle vestiri.

14 Hak. and Mus. qui videntes me vestitum deridebant me, dicentes Deum Adam et Evam fecisse nudos ; Boll. Deus Adam nudum fecit, cur tu vestitus ambulas contra naturam ? Malo suo velle— Malgré lui.