National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0378 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 378 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

xxii   APPENDIX I.

quod hæc animalia multum forensem lmdunt non illos qui ibi sunt nati.1 ln hac insula etiam sunt ayes multum magnæ sicut sunt anseres, qui duo capita in se habent.2 Hac etiam insula maximam copiam habet victualium et multorum aliorum bonorum que non scribo.

26. De Insula Dondin et ejus consuetudinibus turpissimis.

De ista insula recedens et pergens versus meridiem ad quamdam magnam insulam me applicui que vocatur Dondin,3 que idem est quod immundum.4 In insula ista mali homines commorantur. Nam ipsi carnes aridas5 comedunt omnemque alium immundiciam qu jam dici posset.6 Turpem inter se consuetudinem habent. Nam Hater comedit filium et filius comedit patrem, uxor maritum et maritûs uxorem ; et hoc per iptum modum. Ponatur quod pater alicujus illorum infirmetur; filius tune ipse ibit ad astrologum et ad' sacerdotem cui sic dicet : Domine, ite vos ad sciendum a Deo nostro, si pater meus possit ab ista infirmitate liberari vel ex ipsâ mori debet. Tune ipse sacerdos et alius homo cujus pater infirmatur accedunt ad ipsum ydolum quod est de auro vel de argento eique faciunt orationem et dicunt : Domine, tu es Deus noster, quern prd Deo nos adoramus, nobis respondeas ad ea gum tibi nos dicemus. Taliter homo multum infirmatur ; ideo te petimus si mori debeat ex hoc languore vel liberari. Tune demon per os ydoli respondet et dicit : Pater tuus non morietur, sed de ista liberabitur infirmitate ; verum tale quid sibi facere debes et sic liberabitur ipse. Ita quod ille demon totum ipsum ilium modum [dicit] quern circa patrem suum tenere debet.8 Deinde filius ad patrem accedit, et sibi diligenter servit donee ipse totaliter liberatur.9 Si autem demon ille dicat ipsum debere mori, sacerdos ad eum accedet et unum pannumi0 super os suum ipse ponet, et sic' eum statim suffocabit et morietur. Cum autem sic interfecit eum ipsum incidet in frusta et ad ipsum comedendum invitabuntur amici, parentes, omnemque hystriones11 de contrata, et ipsum comedent cum cantibus et gaudio magno; ejus tarnen ossa accipient, illa ponentes sub terra cum magna sollempnitate. Parentes autem illi qui ad has nuptias non fuerunt sibi ad verecundiam maximam reputabant. Hos tales12 multum reprehendebam, dicens : Quare sic facitis vos cum hoc quod facitis sit contra omnem rationem. Nam si canis aliquis occideretur et ante alium canem poneretur ipse de illo nullatenus manducaret ; ne dum vos qui homines videmini rationales. Ad hoc mihi respondebant dicentes, hoc facimus ne vermes comedant ejus

1 Ven. better nullum forensem laedunt, et solummodo illos qui nati sunt in

ipsa ; Far. to the same effect, also Hak.

2 Far. absurdly has mille capita. Probably ii taken for u.

3 Ut. Dandin ; Hak. alone has Bodin, but probably a misprint, as it is Dodin in the MS., which I take for Hakluyt's original; Mus. Dodyn; Boll.

Dodyn ; Marc. Dondin.

4 For crudas as in Ven.

5 Mus. idem est quod mundus.

6 Hak. quæ quasi excogitare non poterit, to which Mus. adds sive dici.

7 Ven. has id est.

s Boll. Tune dæmon quandoque ex Idolo de convalescentia respondit, jubens procuratione illius in fine aliquas fieri ceremonias et oblationes et

docens filium quomodo nutriat patrem.

9 Mus. Usque ad plenam convalescentiam juxta documentum diaboli patri

mi nistrat.

10 Ven. pannum linum.   11 Ut. jaculatores.

1" Ego frater Odoricus.