National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0380 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 380 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

XXI.V   APP.fi:NDIl T.

28. De Civitate Cens-Kalan.

Prima civitas hujus provinciæ quam inveni vocatur Cens scolan ;1 hæc civitas bene ita magna est pro tribus Venetiis,2 distans a mari per unam dietam, posita super unum flumen, cujus aqua propter3 ipsum mare ascendit ultra terram bene xii dietis. Totus populus hujus civitates totiusque provinciæ Manzi Indiæque superioris ydolatrat.4 Hæc civitas tantum navigium habet et ita magnum quod quasi aliquibus incredibile videretur, unde tota Ytalia non habet navigium ita magnum sicut hæc civitas sola habet. In hâc civitate haberi possunt bene trecentæ6 libre zinziberis recentis minori uno grosso. In hac etiam sunt majores et pulchriores anseres ac melius forum7 quam hoc sit in mundo, unde unus illorum anserum est bene magnus pro duobus de nostris, totus albus ut lac, habens unum os super caput unius ovi quantitate, qui talis coloris est qualis sanguis est. Et hii anseres habent sub gulâ unam pellem per unum semissem8 pendentem ; hii etiam sunt pinguissimi ; unus quorum bene coctus et conditus minor uno grosso haberetur. Et sicut est de anseribus sic etiam de anatibus et ga]linis, quœ illic sunt ita magne quod magnum mirum est. Hic etiam majores sunt serpentes qui sunt in mundo ; hii multum capiuntur ab istis a quibus postea dulciter comeduntur. Unde in tam sollempne ferculum habentur ii serpentes, quod faciens fieri convivium unum9 de istis non habens serpentibus nil facere diceretur. Hæc etiam civitas magnam habet habundantiam omnium victualium quœ sunt in mundo.

30. De nobili civitate Zayton et de pastu ydolorum.

De ista contrata recedens et inde transiens per multas terras et civitates, veni ad quamdam nobilem terram nomine Zayton.i0 In qua nos fratres minores habemus duo loca ; ad quœ portavi ossa illorum nostrorum fratrum minorum qui passi fuerunt martirium pro fide Jhesu Christi. In hac civitate est copia omnium illorum quœ sunt necessaria humane vitæ.11 Nam tres libre et octo uncziæ zuchari minori dimidio grosso12 habentur ibi. Hec civitas magna est sicut bis esset13 Bononia. In hac multa sunt monasteria religiosorum qui ydola universaliter adorant. In uno auteur istorum monasteriorum ego fui in quo bene erant tria milia religiosorum habentium14 xi millia ydola ;15 et unum illorum ydolorum quod minus aliis esse videbatur erat bene ita mag-

i Ven. Conscala ; Ut. Censcula ; Far. Censcalam ; Hak. Censkalon, also Mus. Boll. Soustalay (probably misread) ; Marc. Censscalan.

2 Ven. quœ est in triplo major Vincencia; Ut. as in text; so also Far.; and Mus., though in another place.

3 Far. has grope ; Hak. prope mare cui contiguatur (?) ; Mus. cujus aqua propter mare ita contiguum bene per xi' dietas supebtipsam terram ascendit. Boll. as in text.

4 Ven. Ydola colit.

5 This last comparison is omitted by Hak.

6 Boll. centum librae   uno minori grosso Veneto.

7 Ven. in meliori foro; Hak. maius forum (probably misread). 3 Hak. et Mus. semipedalem.

9 Mus. has unum ad minus (au moins).

10 Far. Caicham ; Mus. Kaycon ; Hak. Kaitam ; Boll. Saiton ; Marc. Zaitan.

11 Hak. pro lenissimo foro.   12 Ut. minori pretio uno grosso.

13 Mus. ut fideliter assero.   t4 Boll. sub cura suâ.

15 Far. omits the millia.