国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0381 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 381 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

APPENDIX I.

nunc esset sicut Sanctus Christophorus. Illî} autem horit quit istis dais suis dant ad manducaudum ivi ad videndum. Et hi' isto modo comedere sibi dant. Omnia quæ mis offerunt comedenda eis calidissimal• porrigunt, ita quod fumus illorum ascendit ad ydöla quem ipsi pro comestione istorum ydolorum esse dicunt, aliud autem totum pro se habent et manducant ;2 et sic isto modo dicunt se bene pascere deos suos.3 Verumptamen h ec terra de melioribus est quæ hodie sint in mundo ; et hoc in its que posset habere corpus humanum. 4 Multa alia de hac terra dici possent qua° non ulterius modo scribo.

31. De civitate Fuzo et de mirabilibus modis piscandi.

De hac contrata veni versus orientem ad unam civitatem quæ vocatur Fucho,5 quæ bene circuit per xxx miliaria, in qua sunt majores galli qui sunt in mundo. Gallinæ vero6 sunt alb e ut nix, non habentes pennas sed solum lanam ut pecus sunt portantes. H ec civitas multum pulchra et sita super mare de quâ recedens ivi xviii dietis transiens per multas terras et civitates, aliaque diversa multa. Dum autem sic irem veni ad unum magnum monteur, in unius cujus latere montis, omnia animalia illic habitancia nigra suet,' et homines et mulieres valde estraneum modum vivendi habent. Ab alio autem latere montis omnia animalia alba sunt,s hominesque et mulieres ab alias diversum modum vivendi habent. Omnes mulieres innuptæ unum magnum barile de cornu in capite portant ut cognoscantur quia nupt e sunt. Bine transiens per xviii alias dietas et per multas terras et civitates, et veniens ad unum magnum flumen, applicui ad unam civitatem qua° per transversum istud flumen habet unum pontem, in capite cujus in domo cujusdam hospitis fui, qui michi volens complacere dixit : Si tu vis videre bene piscari veni mecum ; et sic me duxit super pontem istum. In quo dum sic essem aspexi atque vidi in illis suis barchis9 mergos'° super perticas alligatos, quos postea Ille homo uno filo ligavit ad gulam ne illi se in aquam submergentes et pisces capientes illos comedere possent.'1 Unde in barcha una posuit tres magnas cistas unam ab uno capite navis, secundam ab alio, tertiam vero posuit in medio. Dura autem sic fecisset illos dissolvit mergos, qui se postea in aquam submergebant, et sic pisces quam plurimos capiebant, quos ipsimet postea in illis cistis ponebant, unde in parvâ horâ omnes i11æ cistæ fuerunt plenae. Ipse autem dum sic plenœ essent a collo eorum filum accipiebat et eos in aqua submergere permittebat, ut inde piscibus pascerentur ; cum autem pasti essent ad sua loca revertuntur, et eos ibi ligat sicut prius erant ; ego autem de piscibus illis manducavi.12 Transiens inde per multas dietas alium modum piscandi ego vidi. Nam sunt homines habentes

1 Hak. et Mus. et fumigantia.

2 Boll. has sumunt et pro suis usibus reservant.

3 Mus. Et sic de fumo tantum deos suos pascunt.

4 Ven. Et hoc in necessariis corpori humani.

5 Ven. Fuzo; Far. Fuc; Hak. Fuko ; Mus. Fuco ; Boll. Suctio (misread pro-

bably) ; Marc. Fuzo.

6 Boll. ita magnæ non sunt, sed.

7 Hak. ut carbo ; Bol. has simply in cujus latere nigra animalia morabantur,

ex alio autem latere ejusdem montas animalia sunt alba.

8 Hak. ut nix.

9 Hak. has brachiis (clearly an error) and so translated.

1° Far. has smergos.

I1 Ven. ne cum pisces cepissent ipsos deglutire possent.

~= Hak. et optimi milli videbantur.

XX V