National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0388 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 388 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

xxxll   APPEIvTDIY I.

locum deputatum, et nos semper sic oportet ires et dare sibi benedictionem nostram, unde diligenter petii et inquisivi a Christianis, Sarracenis cunctisque ydolatris a nostris etiam conversis ad fizlem,2 qui in illa curia magni sunt barones aspicientes solum ad personam regis, et hii omnes uno ore loquuntur dicentes quod solum hystriones sui sunt bene tredecim tuman,3 unum quorum bene x milia constituit hystrionum ; alii autem custodientes canes, bestias silvestres, et ayes bene sunt [....] tuman.4 Medici vero qui custodiunt personam regis sunt ydolatre numero quadringenti,s Christiani autem viii, et unus Sarracenus : hii omnes totum illud habent quod est sibi necessarium a curift regis. Ejus autem reliqua sua familia ibi sine numero possidetur.

39. De itinere Domini Canis.

Dominus vero fille in estate moratur in quadam terra qua vocatur Zandu,6 posita sub tramontana et frigidior habitabilis que hodie sit in mundo, in hyeme vero in Cambalec ipse manet.7 Et cum vult ab unâ terrâ ad aliam equitare, hune modum ipse tenet. Nam quatuor exercitus equitum ipse habet, quorum unus dietâ unâ ipsum antecedit, secundus aliâ, dietâ, tertius similiter, et quartus ; ita quod semper in medio vadit in modum crucis.8 Cum autem sic vaduut omnes habent suas dietas ordinatas, unde omnia illa ibi inveniunt que sibi sunt necessaria ad comedendum. Gens vero que vadit cum eo ambulat isto modo ; nam rex ille super uno curru a duabus rotis vadit, in quo facta est una pulcherrima sala,9 tota de lignis aloe et auro ornata, in-super perlisl0 magnis et pulchris et multis lapidibus preciosis ; quatuorque elephantes bene ordinati et parati ducunt istum currum, quem etiam et quatuor equi pulcherrimill bene cooperti insuper sunt duceutes. Et juxta quern et quatuor barones qui vocantur Zuche vadunt custodientes et tenentes currum ne aliquis offenderet currum ne aliquid offenderet istum regem. Insuper et secum super currum portat xii13 zirifalcos, quos dura sic sedet in curru super cathedra sua vel sede et videt aliquas volantes ayes post eas ab ire permittit. Et ad unius lapidis jactum nullus currui audet appropinquare nisi illi qui ad hoc sunt specialiter deputati. Unde sicut iste rex magnus vadit, sic et in .gradu suo sua vadunt mulieres isto modo; quod et suus primogenitus tenet et observat, unde quasi incredibile esset illam gentem ymaginari quam dominus iste habet. Exercitus autem illi qui ipsum domiuum attendunt14 quingentils thuman habentes illa a domino qua sibi sunt necessaria integraliter et complete. Et si aliquem istorum mori contingerit qui de numero computatur alius statim ponitur loco sui unde numerus semper manet.

1 Boll. primos procedere.

2 Boll. has idololatris non modo ab illis qui per me ad fidem Christi conversi sunt, etc., which look as if it had been tampered with.

3 Far. 12 tuman ; Hak. 18 thuman ; Mus. xiii ; Marc. xiv.

4 Ven., Far. xv tuman; Marc. xv. Mus. cecti.

6 Ven. Sanday ; Ut. Sanay ; Far. Sandu ; Mus. Sandu ; Marc. Sandu.

7 From Dominus vero is omitted by Hak.

8 Far. in modum gradus (in échellon).   9 Hak. Sella.

Ut. pellibus.   n Hak. has altissimi (albissimi ?).

12 Far. Cuthe.

13 Hak. duo et albissimi. The latter also in Mus.

14 Ven. antecedunt.   15 Ut. 1; Far. vc ; Hak. xv Thuman .