National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0390 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 390 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

XXXIV   APPENDIX I.

canes intrare et ayes assuetas post illos emittunt. Et ipsi ad invicem pressi vadunt reducendo illa silvestria ad unam pulcherrimam gum in medio nemoris habetur planiciem, et sic in ea congregatur bestiarum silvestrium maxima multitudo, sicut suet' leones, cervi, multaque alia tam varia quam diversa, quod ibi videtur maximus esse stupor. Unde tantus est rumor atque clamor avium et canum quos in illud nemus emiserunt quod unus non intelligit alterum ; et cuncta illa silvestria tremunt clamore illo magno. Dum autem hæc silvestria sic sunt in illa plauicie congregata, tune Magnus Canis ascendit2 super tres elephantes, et in illa silvestria quinque sagittas jacit, quas cum ejecerit tota societas sua hoc idem similitér facit. Et cum omnes suas jecerunt sagittas, quarum quælibet suum signum habet per quod una ab alia cognoscatur, tune ille imperator magnus vocari facit Syo, id est immani (?) bestiis illis3 quas de nemore pepulerunt.4 Et statim besti e i11æ silvestres gum ibi viva sunt demissœ intrant nemus. Ad alias autem interfectas cuncti barones accedunt accipientes sagittas, quas post illos emiserunt, nam eas bene cognoscunt cum illi inposuerunt sibi signum, unde unus-* quisque aliud silvestre habet quod sua percussit sagitta. Sic isto modo fit venacio sua.5

42. De quatuor festis quce tenet Canis )Magnus.

Quatuor magna festa in anno iste facit imperator ; scilicet, festum Circumcisionis, ejusque Nativitatis diem,6 et sic de reliquis. Ad hæc festa convocat omnes barones hystriones omnesque de suâ parentelâ qui omnes ordinate ponuntur in festo. Maxime autem convocat omnes istos ad duo festa de istis, scilicet, ad festum Circumcisionis et ad festum diei Nativitatis sum. Cum ad aliquod festum istorum sunt isti convocati, tune accedunt barones cum coronis in capite ipso, imperatore in sua sede residente, sicut superius dictum est ; et omnes barones in locis suis deputatis ordinate morantur. Diversimocle autem isti sunt barones vestiti. Nam aliqui sunt vestiti de viridi,7 scilicet primi ; secundi de sanguineo sunt induti ; tercii vero de glauco sen zamnos sunt vestiti. Omnes isti sunt in capite coronati, habentes in manu unam tabulam de dentibus elephantum albam, et singulos circulos aureos, bene uno semisse altos,' stantesque in pedibus et silencium observantes. Circa istos morantur hystriones cum suis insignis et banderiis. In uno autem angulo cujusdam palacii magni manent philosophi omnes aspicientes et accedentes ad certas horas et puncta. Et cum occurrerit punctum vel hora quam ipsi philosophi petunt, unus clamat valenter et dicit, Debeatis inclinare nostro imperatori domino magno. Tune omnes barones ter de capite dant in terra. Delude ille idem exclamabit dicens, Vos surgite cuncti. Et statim ipsi surgunt. Ad alia etiam puncta iterum ipsi attendunt. Cum venit punctum, iterum ille clamabit dicens, Ponite vobis in auriculam digitum. Et faciunt. Et tune statim dicet, Extrahite. Et obediunt iterum. Sicque modicum stabunt et dicent, Buratate farinam

1 Far. boves silvestres ; Ven. ursi.

2 Ven. has better accedit.

3 Ven. Scio, id est misericordiam bestiis illis, &c. So in Far. Marc. Syon.

4 Far. repulerunt.

All much more concise in Hak. and Mus.

6 Hak. et Mus. coronationis et desponsationis.

7 Ven. de serico; Ut. de serico viridi.

R Ven. zauno ; Far. has tertii de croco ; Ilak. et Mus. de croceo.

9 Ven. latos.   '   10 Far. omits this.