国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0394 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 394 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

XXXViii   APPENDIX I.

Curtivum palatii sui per duo miliaria tenet; palatium autem illud in quo ipse moratur est factum per istum modum ; nam pavimentuml ipsius unum laterem habet de auro alterum de argento. In curtivo istius palatii factus • est unus monticulus de auro et argento, super quo facta sunt etiam monasteria et campanilia, ut hommes fieri faciunt pro delectacionibus suis. Unde dicitur quod quatuor tales homines qualis iste est sunt in regno ipsius2 Manzi. Nobilitas vero ipsius est habere ungues longas, et in tantum aliqui crescere permittunt ungues pollicis, quod cum ipsis circumdant sibi manus. Pulchritudo autem mulierum est parvos habere pedes. Unde hanc consuetudinem habent matres illarum mulierum, nam quando eis nascuntur aliquæ puent sibi ligant pedes quos nunquam crescere vel modicum dimittunt illis.

47. De morte Semis de .zilonte.

Duna autem recederem de terris Pretezoan,3 veniens versus occidentem applicui ad quamdam contratam quai Millestorte4 nominatur. Hæc contrata pulchra est et multum fertilis.5 In hac contrata unus erat qui vocabatur Senex a Monte, qui inter duos montes contratm hujus unuin fecerat murum, qui istum circumdabat montem. Infra istum murum

pulchriores erant fontes qui unquam possent reperiri. Spud istos

fontes positm erant pulchriores domicellae virgines gum unquam possent

reperiri, equi pulcherrimi, omneque illud quod pro aliâ delectatione alicui humano corpori poterat inveniri ; unde hunt locum vocabant

paradisum. Cum autem juvenem valoris aliquem ipse videbat in ista,

suâ paradiso ipsum poni faciebats per quosdam auteur conductus vinum et lac illuc descendere faciebat.? Et cum volebat facere sicari, id est assaxinari, aliquem regem vel baronem, ilium qui preerat illi paradiso

petere faciebat, ut aliquem inveniret qui magis esset aptus delectari in ista sua paradiso, et morari. Iste autem talis dum sic esset inventus et ibi positus esset, ei potacionem unam dari faciebat qu ipsum statim sopiebat. Tune ipsum taliter dormientem de paradiso extrahi faciebat. Qui cum excitabatur et extra paradisum se videbat in tantâ erat positus agonia quod quid ageret penitus nesciebat. Quare ilium Senem a monte rogabat constanter ut eum in illam reduceret paradisum iu qua prius positus erat. Tune senex ille dicebat, Tu illic ire non potes ni talem regeln interficias vel baronem. Unde seu moriaris sive non, te in ista ponam

paradiso. Et quia iste sic delectabatur morari paradiso, per eum sicari

1 Mus. aulæ in qua ipse infra illud palatium moratur.

2 Ven. ipso.   3 Ven. Preteian.

4 Ven. llinistorte; Ut. Millistorte; Mus. Meleseorte; Hak. 111ilestorite; Marc. Milestorte.

5 Mus. atque fortis.

6 This should come before cum autem juvenem, as in Ven.

7 Far. here has a considerable diversity from the rest :—Per hune modum ; nam nullus erat in curia suâ præter paucos secretarios suos qui veritateni delusionis sciret de hoc suo paradiso. Unde accipi faciebat juvenes fortes corpore et Ipsos poni faciebat in stallis ubi morantur eques (equi) et ibidem vivere miserrime faciebat. Et faciebat eos de spreto habitu indui et nunquam de illis stallis exibant. Itaque quasi nesciebant quod essent mundi blanditise, et quasi desperabantur. Cum autem sic erant afflicti faciebat eis unam potationem dari quæ eos fortissime soporabat (sic), et tune ponebat illos in hoc paradiso inter illas puellas; per quosdam autem conductas, etc. Hak. has Iste senex cum voluerit sibi vindi-care vel interfecere regem aliquem vel Baronem, dicit illi qui præerat illi Paradiso ut aliquam de notis illius regis vel Baronis introduceret in Paradisum ilium, et ilium deliciis frui permitteret, et tune daret sibi potionem, etc. Mus. has the same a little more diffusely.