National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0397 Cathay and the Way Thither : vol.2
Cathay and the Way Thither : vol.2 / Page 397 (Color Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000042
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

APl'L .N lilX I.   xli

omnes homines ante hospicial suorum domorum igne accendunt et aromata apponunt ac faciunt fumum, ut domino suo transeunti odorem emittant. Et multi homines obviam sibi vadunt. Dum autem semel2 veniret in Cambalec et de adventu suo certitudinaliter diceretur, unus noster episcopus et aliqui nostri fratres minores et ego ivimus sibi obviam bene per duas dietas. Et dum appropinquavimus ad eum posui3 crucem super lignum, ita quod publice videri poterat. Ego vero habebam in manu thuribulum quod mecum detuleram. Et incepimus cantare alta voce, dicentes VENI CREATOR SPIRITUS, etc. Et dum sic cantaremus audivit voces nostras nosque vocari fecit et ad eum accedere nos jussit. Cum superius alias dictum sit, nullus audet currui suo appropinquare ad jactum lapidis nisi vocatus exceptis custodientibus eum. Et dum ivissemus ad eum truce elevatâ, deposuit statim galerium suum sive capellum inestimabilis quasi valons, et fecit reverentiam ipsi cruci. Statimque in thuribulum quod habebam incensum reposui, et episcopus poster de manu me& accepit, eumque thurificavit. Accedentes ad predictum dominum semper aliquid ad offerendum secum deferunt, observantes illam legem antiquam, NON APPAREBIS IN CONSPECTU MEO VACUUS. Idcirco portavimus nobiscum aliqua poma [et ea] sibi super unum incisorium reverenter obtulimus. Et ipse duo accepit de ipsis pomis, et de uno aliquantulum comedit. Et deinde predictus episcopus noster ei benedictionem suam impendit. Et hoc facto nobis innuit ut recederemus ne equi post ipsum venientes et multitudo in aliquo nos offenderent. Statim vero ab eo discessimus et divertimus, et ad aliquos barones suos per fratres nostri ordinis ad fidem conversos ivimus, qui in exercitu ejus erant. Et obtulimus eis de predictis pomis. Qui cum maximo gaudio ipsa recipientes, ita videbantur lætari, ac si illis prebuissemus familiariter magnum munus.

51. Testimonium perhibet Fr. Odoricus.

Ego frater Odoricus Boemus4 de foro Julii provinciæ sancti Antonii de

audet in conspeet.0 suo vacuus apparere, unde ipse Fr. Odoricus habens unum parvum calathum plenum pomis ipsi magno Cani fecit exenium. Ipse autem Canis accepit duo poma unum quorum medietatem comedit, aliud vero in manibus ipse gestabat et sic iode recessit. Ex quo satis apparut quod ipse Canis aliquid habuit in fide nostrâ, propter Fratres Minores qui continue in sua curia commorantur, cum deposuerit galerium et fecent tam devote hanc reverentiam ipsi cruci ; quod galerium secundum quod audivi a fratre Odorico plus valet quam tota Marchia Trevisana, prop-ter perlas quœ sunt ibi et lapides preciosas. The preceding is given by the Bollandists after H. de Glatz in the same manner with slightly different language. The following is omitted by BOLL., but is added to the above in the Farsetti MS., and as far as I have seen, appears in no other : Præterea unum aliud audivi ab eo. Nam dixit quod semel lu anno Magnus Canis mittit unum de Tartans suis ad Soldanum Babillonite, quem recepit cum magno timore. Et die constitutâ Soldanus stat super unius parvi rivuli ripam et Tartarus stat in alia ripâ cum arcu in manu tenso et cum sagittâ fortissime venenatâ. Stat Soldanus genibus flexis et manibus cancellatis, nihil breviter habens in capite nec in dorso præter interulam. Quem iste Tartarus crudeliter multum alloquens, ter interrogat, dicens : Confiteris tu quod habeas vitam pro Magno Cane, et quod sis servus ejus. Soldanus autem respondet cum magno timore quod sic. Alioquin statim illum interficeret. Hoc autem Canis in signum suce potentiee fieri facit: præterea nec arbitror oblivioni mandandum.

I Ven. hostie (i.e., Ostia).2 Ven. quâdam vice.   s Veit. posuimus.
4 This addition to Odoric's description of himself occurs in no other copy that I have seen, Latin or Italian.

 

~   :~ï`•i.-:..a:âle ~J'i•~ .-:'üNbi~°R;::~:.•''~-~S.p.~r,~~.,iy~y~wr.i.+~:r~~-~;

'sr: •I.: : ^... ,' b:.31::4 "z. ;~a,7r+ +r ..

 

-.i+~1.~yâ«~~R' `LŸ