国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0398 Cathay and the way thither : vol.2
中国および中国への道 : vol.2
Cathay and the way thither : vol.2 / 398 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000042
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

 

APPENDIX I.

quâdam terra qua dicitur Portus Maonis,l de ordine fratrum minorum, testificor et testimonium perhibeo Reverendo Patri fratri Guidotto ministro antedictæ provinciæ sancti Antonii in Marchia Trevissina, cum ab eo fuerim per obedientiam requisitus quod hæc omnia qu superius scripta sunt, aut propriis oculis vidi aut ab hominibus fide dignis audivi; communis etiam locutio illarum contratarum illa gum non vidi testatur esse vera.2 l'Iulta etiam alia ego dimisi gum scribi non feci, cum ipsa quasi incredibilia apud aliquos viderentur nisi illa propriis oculis con- spexissent. Ego autem de die in diem me preparo ad illas contratas accedere, in quibus dispono me mori ut illi placebit a quo cuncta bona procedunt.4 Prdicta autem fideliter frater Guillelmus de Solagna in scriptis redegit sicut prædictus frater Odorius Boemus ore proprio ex- primebat, anno Domini u.ccc.xxxs mense Maii Paduæ in loco Sancti Antonii. Nec curavit de latino difficili et curioso ac ornato, sed sicut ille narrabat sic iste scribebat, ad hoc ut omnes facilius intelligerent gum dicuntur, etc.6

[This is the end of the Parisian MS., No. 2584. The following
conclusion is from MS. FAit.]

52. De morte fratris Odorici.

Ipse Beatus Frater Odoricus cum de ultramarinis partibus ad suam provinciam remeasset, marchiam scilicet Trevisanam, presentiam summi Pontificis adire volebat, ut ab eo licentiam peteret per [ut] L fratres, de quâcumque provinciâ essent dummodo ire vellent, secum ducere posset, recessit de Foro Julii unde ipse natus est. Dum esset Pisis gravi infirmitate correptus, quamobrem compulsus est ad propriam [provinciam] remeare. Quapropter in utino de Foro Julii civitate, anno ab incarnatione Domini mcccxxxl, pridie idus Januarii de hoc mundo triumphans pervenit ad gloriam beatorum. Ubi virtutibus et miraculis quam plurimis coruscat. Nam per eum ceci, claudi, muti, surdi sunt saluti, permittente Domino, restituti. Deo gratias. Amen.

1 Ven. correctly Naonis ; Hak. Vahonis ; Mus. Nahomonis.

2 Ven. Qum etiam omnes illarum partium communiter testabantur.

3 Hak. incorrectly Multa etiam alia ego dimisissem nisi illa propriis oculis conspexissem.

4 These last words are not in Venni, nor in Ut.

5 In UT. this runs as written by William in the first person—Ego Fr. Gulielmns...redegi...nec curavi de Latino difficili et ornato stilo, sed sicut ille narrabat ego scribebam cum domestico eloquio et communi ad hoc ut omnes facilius intelligerent quæ hic scribuntur, vel in isto libro dicuntur.

6 HAK. and Mus. relate the same at greater length, with addition of visions etc., and end by quoting the attestation of the notary Guetellus to the detail of Odoric's miracles, which has been mentioned in the biographical notice prefixed to his Itinerary. BOLL. has substantially the conclusion that is in the text, adding to the mention of the miracles: Hoc testatus est litteris suis in curia Papm Patriarcha Aquileiensis in cujus dioecesi lice fiunt. Et protestatur Styria et Carinthia et multi de Italia et regiones quam plurime circumquaque. And then: Ego Fr. Henricus dictus de Glatz, qui predicta omnia transcripsi existens Avenione in curia D'ni. Pape anno D'ni. supradicto, si non intellexissem ibidem de felice Fr. Odorico et sociis qui secum fuerant, tot perfectiones et sanctitatis ejus opera, vix aliquibus hic per eum descriptis credere potuissem: Sed coegit me vitro sum veritas dictis ejus fidem credulam adhibere. Scripsi autem lime anno D'ni. trecentisimo quadragesimo in Pragâ circa festum omnium Sanctorum, et copiosius ea audieram in Avenione.