National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0102 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 102 (Grayscale High Resolution Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

 

 

     
     

~

pro utroque. Et secundum illud se regunt. Jsta quidem habent ab experto. Jteem quando aliquis puer uel puela nascitur in hoc regno . statim pater uel mater facit poni in scriptes diem sue natiuitatis lunam mensem & horam . & hoc faciunt quia omnia sua facta exercent per astronomiam Jtem quicumque habens filios masculos statim cum sunt etatis xiij annorum ipsos licenceant a domo privantes ipsos a uictu domus. dicunt enim quod amodo sunt in etate qua posunt ex se acquirere sibi uictum. & merciri & lucrari sicuti ipse fecit. & dat unicuique. xx uel xxiiij grossos siue monctas tanti ualoris. ut cum ipsis lucrentur & acquirant hoc quidem faciunt patres ut film fiant experte & prompti in omnibus & mercationibus asuesient. Jsti quidem pueri sic faciunt. nam tota die non cessant curere nunc huc nunc illuc emendo unum & uendendo postmodum illud idem. & tempore quo perule piscantur curunt ad portum & emunt a piscatoribus .v. uel vj perulas. secundum quod piscatores habent eas. & eas portant mercatoribus qui stant in domibus 74timore soles & dicunt uultis istas. certe constiterunt mihi tanto. detis quicquid placet de lucro. & ipsi aliquid sibi dant de lucro supra debitum pretium. & tunc iterato currunt. uel dicunt mercatoribus placet uobis/ quod aliquid uadam emptum. & sic fiunt optimi & subtilissimi mercatores. ipsi uero portant necessaria ad domum matrum. & ipse eis decoquunt & parant. set non quod aliquid comedant ad expensas patrum. Jtem noueritis quod in isto regno & per totani Jndiam sunt omnes bestie & aues diuerse a nostratibus excepta qualea solum que simulatur nostris. set omnes alie res eorum suut multum diuerse a nostris. Nam habent uespertiliones magnas quemadmodum sunt austures . habent insuper austures nigros ut sunt corui. & sunt multo maiores nostris. & bene uolant & aucupantur. Equis quidem eorum dant ad comedendum carnes coctas cum risis.

  •  multas alias res coctas. habent etiam multa ydola in monasterijs suis masculina

  •  femenina quibus multe domicele oferuntur in hunc modum. quoniam patres

  •  matres offerunt ipsas ydolis que magis placent eis & cum ipsas obptulerint quociescumque monacus illius monasterij cui sunt oblate requirit ipsas I ut ueniant 75r° ad solatiandum ydola statim ueniunt & canunt & pulsant & faciunt magnum festum. & hec domicele in multa quantitate. nam faciunt magnas frataleas. Et iste domicelle quam pluries in ebdomada & in mense portant ad comedendum ydolis quibus sunt oblate & dicunt quod ydola comederint. Jpse quidem preparant carnes & alias res bonas . & uadunt ad monasterium suorum ydolorum & apponunt coram ipsis mensam cum omnibus uictualibus que portauerint. & dimitunt esse per magnam horam pulsando & canendo continuo. & faciendo magnum solatium. Et cum egerint tantum istud solatium qui quidam baro ad suum comodum comediset. dicunt tunc domicele quod spiritus ydolorum totam substantiam comederunt

  •  accipiunt & comedunt ea circa ydola cum magno solatio. post modum quelibet

       
     

habent multa ydola in

monasterijs suis mascu-

lina & femenina quibus

multe domicele oferuntur

iste portan[t] ad eomeden- [dum] ydolis