National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0127 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 127 (Grayscale High Resolution Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

 

 

44

tarnen ortabatur in hoc quia dicebat quod hoc pro lege xpistiana receperat. & ob hoc deus meritum bonum anime sue tribuet in alio seculo. Et cum episcopus liberatus fuit ita quod poterat equitare./ cum tota societate sua iter arripuit. & fuit tantum per mare & terram/ quod peruenit in abas ad regem dominum suum.

Iogg° Et cum rex eum uidit. fecit ei festum I & iubilum & postmodum de sepulcro noua quesiuit cui episcopus totam ueritatem narauit per ordinem. Et cum rex audiuisset/ pro sanctissiina re retinuit . & magnam fidem adhibuit . Et cum totum esse sepulcri ei retulisset. retulit qualiter soldanus ipsum fecerat circumcidi/ in sui dedecus & contemptum Et cum rex audiuisset quod suus episcopus ita dedecoratus fuerat in sui contemptum multum fuit adiratus. et dixit ita alte quod omnes circumstantes audire potuerunt/ quod nunquam uolebat portare coronam. neque manu-tenere terram si talem ultionem non sumeret quod totus mundus inde loquetur.

rex quidem se preparauit cum magna gente equitum & peditum. & duxit secum multitudinem elephantum cute castris bene munitis nam super singula castra erant bene xij uel xiiij homines . Set tarnen aliter quam in exercitu eundo. bene irent xx super quodlibet castrum. set in exercitu uadunt solumodo xij ut ualeant comodius se habere Et dum rex bene cum tota sua gente paratus fuiset . iter arripuit. & tantum profectus fuit quod peruenit in regnum. Aden. Et rex illius prouincie Aden. cum magna multitudine sarracenorum equitum & peditum/ uenit ad fortes passus ut terram suam defenderet. & ut sui inimici non ualerent intrare. Accidit ergo quod rex de abas. cum gente sua ad hos passus fortes peruenit ubi inimicos

Io2r° suos inuenitI in multa quantitate. Jnceptum fuit itaque preliuin pessimum & crudele. set taliter accidit quod reges sarracenorum qui tres erant non ualuerunt suferre contra magnas uires regis prouincie abas. quia habebat multas gentes & bonas nam xpistiani ualent multo melius sarracenis Et ob hanc causam saraceni terga eorum conuerterunt in fugam. & Rex xpistianorum cum sua gente intrauerunt in regnum Aden. & in illis passibus mortui fuerunt multi sarraceni. Et cum rex de abas. cum sua gente intrauerunt in regnum Aden. bene in tribus locis uel iiij sarraceni eis in fortibus passibus resisterunt. set nil ualuit eis quod ipsos passus ualuissent tueri set occisi fuerunt in maxima quantitate. cum uero rex xpistianorum permansisset in terris inimicorum per multos dies & ipsas multum deuastasset & magnam multitudinem saracenorum morti tradidisset dixit tunc quod bene ultum erat dedecus episcopi sui. & quod poterat cum honore ad suam patriam remeare & uidebat etiam quod non ualebat ampi ius suos inimicos dapnificare. quia transire debebat nimis fortes passus . & quod pauca gens ei dapnum posset infere in illis partibus siue passibus malis . & ob istam causam ab illo regno discessit. & peruenit. abas in patriam suam. Jntellexistis ergo qualiter uindicta pro episcopo facta fuit

IO2v super illos sarracenos canes .   nam de ipsis tot mortui fuerunt/ quod uix posset

.+

4

CL