国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0576 The Book of Ser Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ卿の記録 : vol.2
The Book of Ser Marco Polo : vol.2 / 576 ページ(カラー画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000269
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

et libras quattuor cuilibet Scolarum sive fraternitatum in quibus sum. Item dimitto
soldos viginti denariorum Venetorum grossorum Presbitero JOHANNI JUSTINIANO notario pro labore
istius mei testamenti et ut Dominum pro me teneatur deprecare. Item absolvo
PETRUM famulum meum de genere Tartarorum ab omni vinculo servitutis ut
Deus absolvat animam meam ab omni culpa et peccato. Item sibi remitto omnia
que adquisivit in domo sua suo labore, et insuper dimitto libras
denariorum Venetorum centum. Residuum vero dictarum duarum millia librarum absque decimâ
distribuatur pro animâ meâ secundum bonam discretionem commissariarum mearum.
De aliis meis bonis dimitto suprascripte DONATE uxori et commissarie mee
libras octo denariorum Venetorum grossorum, omni anno dum ipsa vixerit, pro suo usu, ultra
suam repromissam et stracium et omne caput massaricorum cum tribus lectis
corredatis. Omnia vero alia bona mobilia et immobilia inordinata, et si
de predictis ordinatis aliqua inordinata remanerent, quocunque modo jure et
formâ mihi spectantia, seu que expectare vel pertinere poterunt, tam ju-
re successorio et testamentario ac hereditario aut paterno fraterno materno et
ex quâcumque aliâ propinquitate sive ex lineâ ascendenti et descendenti vel ex collaterali
vel aliâ quâcumque de causâ mihi pertinencia seu expectancia et de quibus secundum for-
mam statuti Veneciarum mihi expectaret, plenam et specialem facere mentionem seu dis-
posicionem et ordinacionem quamquam in hoc et in omni casu ex formâ statuti
specificiter facio specialiter et expresse dimitto suprascriptis filiabus meis FANTINE,
BELLELE, et MORETE, libere et absolute inter eas equaliter dividenda, ipsasque
mihi heredes instituo in omnibus et singulis meis bonis mobilibus et immobilibus
omnibus et actionibus, tacitis et expressis qualitercumque ut predicttur michi pertinentibus et expec-
tantibus. Salvo quod MORETA predicta filia mea habere debeat ante partem de mo-
re tantum quantum habuit quilibet aliarum filiarum mearum pro dote et corredis
suis. Tamen volo quod si que in hoc meo testamento essent contra statuta et consilia
Communis Veneciarum corrigantur et reducantur ad ipsa statuta et consilia. Præterea do
et confero suprascriptis commissariis meis post obitum meum plenam virtutem et po-
testatem dictam meam commissariam intromittendi administrandi et furniundi; inquirendi inter-