国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0031 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 31 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

2r° Dominj imperatores reges duces marchiones comites milites & burgenses
& omnes gentes qui vultis agnoscere diuersa hominum genera & diuersarum
regionum mundanas diuersitates Accipite hunc librum. nam in ipsum
inuenietis omnia magna mirabilia & diuersitates armenie maioris/ persarum
Tartarie/ & Indie & aliarum multarum prouinciarum circa asyam mediam & partem
europe ut patebit per ordinem sicut dominus marcus paullo veneciarum ciuis
enarat. quoniam oculis proprijs ipse uidit. & sunt etiam aliqua que non uidit
set audiuit ab hominibus fide dignis/ & quicumque hunc librum leget uel audiet
plenariam fidem debeat adhibere quia omnia sunt uera/ antedictus dominus
marcus paulus ab infancia sua usque ad tricessimum annum conuersatus fuit per
partes illas. Et ideo ipso existente in carcere in ciuitate Janue — nolens uacare
otio/ uisum fuit sibi ad consolationem legentium ut predictum librum compilare
deberet & ipse non notauit nisi pauca aliqua que adhuc in mente retinebat
compilauit autem librum hunc ano dominj m° cc°xcviij°/ hic incipiunt nomina
& conditiones ciuitatum posita breuiter & sucintte Primo peruenerunt ad quamdam
ciuitatem nomine bucharra multum nobilis & magna erat prouincia uero
similiter nominabatur bucharra & quidam rex habetur ibi nomine barach ciuitas
erat melior que reperiretur in persia. et ipsis sic existentibus nuncius orientalis
2v° dominj peruenit illuc/ qui ibat ad magnum canem dominum uidelicet omnium
tartarorum comorantem in finibus terre inter leuantem & grecum nomine coblai
caan cum quibus profecti sunt videlicet dominus Nicholaus & marcus ad magnum
dominum qui gratanter & honorate recepit eos. & hic subsequenter tractantur
multa alia que dimito causa breuitatis ut ad alia necesaria transeamus/ & hic
describuntur omnes regiones prouincie/ regna/ & ciuitates/ circa asyam mediam &
partem europe firmate & omnes mores & consuetudines generaliter & diuisim
omnium gentium habitantium in eisdem. & primo de armenia minori/ verum
est quod due sunt armenie una quidem parua altera uero magna. set quidam rex
dominatur in parua qui totam terram manutenet in iusticia & regi tartarorum
subditus est in ea sunt multe ciuitates & castra & habundantia omnium habetur
in eis & est terra multum solatiosa in uenationibus bestiarum/ & aucupationibus
auium. set non sana prouincia. Et antiquitus nobiles uiri. ualentes erant & probi
pro armis. set nunc sunt tristes & uiles & sine aliqua bonitate set potatores sunt
optimi. Jttem est supra mare ciuitas quedam. aiaç nomine que est terra magne
mercationis nam omnia aromata & omnes drapi & alia mercimonia ualoris per
diuersas partes ad ciuitatem istam portantur/ & omnes homines & mercatores qui
uolunt pergerere infra terram ab illa ciuitate iter arripiunt/ cuius regni armenie
minoris confines hij sunt Ab uno latere uersus meridiem est terra promisionis
3r° quam retinent sarracenj/ a latere tramontene sunt turcomani/ qui uocantur caramanj

v