国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0032 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
a leuante & greco est turchia chayseria & seuastio & multe alie ciuitates. que
omnia subdita sunt tartaris versus occidentem est mare per quod nauigatur ad
partes xpistianorum dicto de armenia parua subsequenter dicamus de turcomania
//hic naratur de prouincia turcomanie//
*turcomani sunt qui re-* Jn turchomania sunt tria genera gentium. videlicet turcomani qui macometum
*tinent legem Macometi* adorant & retinent suam legem/ & est gens simplex & habent turpe loquinium
& permanent in montaneis & in uijs ubi sciunt esse bonum pasculum quia
uiuunt solummodo de bestijs & nascuntur ibi boni equi & muli magni ualoris. Et
*hic sunt armenij & greci* alie gentes sunt armenij & greci qui cum ipsis mixsti sunt in ciuitatibus & castris
& uiuunt de mercimonijs & artibus & ibi laborantur drappi de syrico crimisi
sunt similiter in ea regione multe alie ciuitates & castra que longum foret describere
omnes subditi sunt regi tartarorum orientalium qui eis potestates & rectores
mitit// hic naratur de continentijs armenie maioris//
Armenia maior est quedam magna prouincia que incipit a quadam ciuitate
nomine arcinga in qua laborantur meliores bucheranj de mundo & multe
alie artes fiunt ibi que narari non posunt & habent pulcriores & meliores
balneas aquarum scaturientium que in mundo reperiantur. in ea sunt multe
ciuitates & castra & nobilior ciuitas est Arcinga que habet archiepiscopum & hic
bestie male permanent propter inmensum frigus & niuem quam ultra modum
ningit deus. & in quodam castro| quod uocatur paperth est maxima argentera & 3°
inuenitur hoc castrum eundo de trapesunda in thauris. & in medio armenie
maioris est quidam maximus & altissimus mons admodum unius cube super quem
*mons ubi arca noe dicitur* area Noe dicitur astitisse & ex hoc mons ille appelatur mons arche noe & est tam
*astitisse* latus & longus quod in duobus diebus circui non posset & in sumitate montis
continue tanta multitudo niuis habundat quod nullus potest ascendere sumitatem
quia nix nunquam in totum liquescit in confinibus uero armenie uersus meridie
sunt iste prouincie musulmus. & meridin de quibus infra dicetur & multe alie
sunt. quas longum esset narare. versus uero tramontanam est Jorgia de qua infra
*nota quod nascitur hic* dicemus. & in confinibus Jorgie quidam fons est de quo scaturit oleum in tanta
*oleum ex quodam fonte.* quantitate quod mile cameli simul & semel ibi posunt honerari & honerantur set
nichil in comestione ualet set bonum est ad ungendum homines & quelibet
animalia propter scabiem. & homines de longi[n]quis partibus ueniunt pro oleo
isto & omnes contracte circumstantes non comburunt aliud oleum quam istud. &
ualet ad multos langores.// hic naratur de rege Jorgensi & eius esse/
Jn jorgia est quidam rex qui dauid melic totis temporibus nuncupatur quod in
lingua galica dicitur rex dauid. pars una cuius prouincie subdita est tartareo
regi reliqua uero pars propter fortilicias quas habet non est subdita ei set regi
dauid & in istis fortilicijs & montibus sunt eorum nemora in quibus non est aliud
vi
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
29
31
32
33
34
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。