国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0035 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 35 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

uersus deum suum in tam modico fidei ut est granum sinapis sit fidelis/ quare
x dierum terminum uobis asigno infra quem aut montes ibi astantes facietis
uirtute uestri dei ut dicitis remoueri aut nostram asumpseritis legem quam
macometus propheta noster nobis reliquit. qua asumpta salui eritis ipso facto. vos
faciam seuo martirio trucidari & sic eos remisit/ cum uero xpistiani talia
6r° audiuissent turbati sunt ualde & mori timuerunt tamen plene| confidentes in eorum
redemptore quod eos de hoc periculo liberabit/ & dilligens inter se habuerunt
consilium nulum preuidentes remedium preter quam preces porigere sumo deo ut
eis misericordie sue manum porigeret tunc omnes diuinis orationibus non
uacabant & sic perseuerantibus ipsis cuidam episcopo fuit in so[m]pnis diuinitus
reuelatum ut ad que[m]dam cerdonem monoculum cuius nomen ignoranter
tacetur premuniendum accederet qui uirtute diuina monti preciperet ruituro &
statim pro cerdone miserunt quibus respondit quod ad hoc dignus non erat tamen
instantibus xristianis cerdo asensit/ qui erat homo bone uite & honeste. Et quid
accidit sibi dum semel quedam mulier ad eum pro emendis subtclaribus accessisset
ipse cerdo ut dare posset eius pedi subtelares conformes cruris & pedis sibi fecit
formam ostendi quibus ostensis dum ad partes illas esset pulcerima. ipsis uisu affixo
scandalum passus est tunc uero cerdo considerans uerbum euangelij si oculus *quod cerdo oculum dext-*
tuus scandaliçat te erue eum & abicias abs te muliere remisa statim cum quadam *rum effodit & per uirtu-*
cuspide sibi oculum dextrum effodit/ & facto die termini totus populus xristianus *tem spiritus sancti mons*
ofitijs prius sole[m]pniter celebratis cum magna deuotione quousque ad montis *per miliarium motus est*
planitiem acceserunt crucem preferentes altissimi creattoris & ibi cerdo leuatis
manibus uersus cellum creatorem suum prece humilima requisiuit perfectaque
oratione dixit Jn nomine patris & filij & spiritus sancti tibi monti precipio quatenus
per uirtutem sancti spiritus illico ab inde discedas qui subito per miliare
6v° unum uersus planiciem ruens de sumo| mirabiliter omnes saracenos expauit tuncque
calif oculte inde ad fidem xristi conuersus est semper crucem celatam ferens sub
panis ob reuerentia uero predicti cerdonis & gratie tunc obtente semper de *nota quod xristiani ar-*
cetero aniuersarij diem miraculi huius/ xpistiani nestorinj & Jacopiti solempniter *meni nestorini & iaco-*
celebrant continue in uigilia ieiunantes/ nota quod xristiani armenj nestorinj & *piti diferunt in certis*
Jacopiti diferunt in certis articulis/ ymo ex hoc unus alium repudiat & aborret.// *articulis ymo ex hoc vnus*
Hic naratur de esse nobilis ciuitatis thoris. *alium repudiat aborendo.*

Thoris est quedam ciuitas magna sita in quadam prouincia yrach nomine in
qua quidem multe alie sunt ciuitates & castra set quia thoris nobilior est
ideo de eius esse tractatur in ea quidem habitantes ducunt
de mercimonijs & artibus uictum suum. nam ibidem laborantur diuersi drapi
aurei & syricci magni ualoris. reperiuntur etiam ibi lapides preciosi & perule
habundanter/ & multe maneries gentium ibi sunt admixte. nam ibi nestorini. *hic sunt multe gentes ad-*

ix