国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0040 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
quod nisi unus sit prope alium uideri non posunt & sic quandoque equitant per
xxx & xl dietas & ut plurimum uersus partes reobar & capiunt homines ipsosque
uendunt & dominus marcus fere captus fuit ab eis propter obscuritatem illam
set fugit ad quoddam castrum. set aliqui ex eius socijs capti fuerunt & ue[n]diti
alqui uero mortui/ cum uero disceditur a chermam quod durat iij dietis intratur
quoddam desertum in quibus locis non inuenitur nisi parum acque & illa salsa
est & uiridis uelud herba prati & ita amara quod nullus de ea bibere posset & si
quis biberet solummodo una[m] gutam flueret de subtus pluribus x uicibus/ &
homines transeuntes per illa deserta secum portant aquam. bestie uero uiolenter
bibunt propter cogentem sitim set statim paciuntur fluxum corporis ualde
magnum/ & in omnibus istis iij dietis nulla habitatio inuenitur set est
desertum & siccitas nec inueniuntur bestie quia ad comedendum non habent
legem macometi obseruant Cobinan est quedam ciuitas magna cuius gens legem macometi obseruant ibi
fiunt specula de calibe multum pulcra & magna. fit ibi tucia| que multum IIIº
ualet ad egritudinem oculorum/
Cum diseditur a cobina itur per quoddam desertum viij dietis in quo magna
sicitas est nec fructus uel arbores ibi sunt [a]cqua etiam est amara trans-
euntes secum portant que nesessaria sunt ad uictum. tamen eorum
bestias exurgenti siti de aqua illa amara bibere cogunt. nam cum aqua farinam
admiscent undè eas alliciunt ad bibendum in capite istarum viij dietarum
inuenitur quedam prouincia nomine tunochayn que est versus tramontana in
confinibus persye/ in qua quidem ciuitates multe sunt & castra/ est in ea quedam
planicies magna in qua est arbor sola quam xpistiani arborem sicam uocant cuius
qualitas & condicio est hec. arbor est magna ualde & crossa. folia eius ex parte
una sunt uiridia & ex altera alba que ducit dumos similes dumis castanearum set
nichil in eis est & lignum suum est forte & croceum admodum busi/ ciuitates &
castra abundant in omnibus pulcris & bonis. quia patria bone complexionis est
legem macometi obseruant videlicet non multum calida & non multum frigida set temperata gens macometi
legem obseruant sunt in ea pulcre gentes & precipue mulieres/
hic habitabant heretici Mulhee est quedam patria in qua ueglus de montanea manere consueuit
sarraceni antiquitus in qua patria habitabant heretici secundum legem sarra-
cenam in quo loco ueglus fieri fecit inter duos montes quoddam
uiridarium pulcrius & delectabilius quam unquam in hoc mundo fuerit & construi
fecit palacia deaurata item fieri fecerat conductus per aliquos uinum per aliquos
mel & lac decurebat erant ibi| domine & domicele formosissime ultra modum que IIIº
cuiuslibet genus instrumenti egregie sciebant pulsare melodiate canebant ac
suauius coreçabant ceteris mulieribus de hoc mundo. Et ideo iste ueglus hoc
uiridarium in hunc modum construxit. Nam cum machometus tempore suo
xiv
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
38
39
40
41
42
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。