国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0044 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 44 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

est in illo loco inuenit inter duos montes planiciem quamdam per quam quoddam
flumen elabitur ualde pulcrum sunt in planicie illa pinguiora pascua que in
mundo ualeant repeririri in quibus per decem dies pinguis efficitur queque bestia
macilenta. ibi habundant siluestria multa & specialiter arietes maximi/ & illic
sunt lupi infiniti qui multos ex illis arietibus comedunt & occidunt/ uolatilia
non sunt ibi propter loci altitudinem & frigus intensum/ & noueritis quod
propter frigoris intensitatem non ita clarus est ignis nec illius coloris ut in alijs
locis est. nec aliquid| ibi decoqui bene potest. hic nula habitacio est. per dietas 14°
xl inter leuantem & grecum continue per montes. costas & ualles & oportet
transeuntes uictualia secum ferre contrata ista belor appelatur. gentes manent
hic sunt gentes siluestres in montibus altis quasi disperse adorant ydolla & siluestres sunt de alijs no[n]
ydola adorantes uiuunt quam de uenationibus bestiarum uestiuntur corijs. & gentes sunt inique/

legem macometi obseruant Carschar regnum fuit set nunc est sub dominio magnj canis cuius gentes
macometi legem obseruant prouincia magna est & in ea multe ciuitates
& castra. quarum cascar est nobilior atque maior habitantes de merci-
monijs uiuunt & artibus & specialiter de laborerio bonbicino oritur ibi & linum
& canapum terra fertilis est fecundas necessarijs quibuscumque sunt quidem ibi
turchi qui xristiani nesto- gentes auare & miserre quia male comedunt atque bibunt/ in terra predicta
rini sunt & eorum legem morantur aliqui turchi qui xpistiani nestorini sunt. & eorum legem & ecclesias
& ecclesias habent/ habent/

isti sunt xristiani & Samarcan est quedam maxima ciuitas & nobilis cuius gentes xpistiane sunt &
saraceni sarracene/ Jarchan est quedam prouincia cuius longitudo durat per .v.
macometi sunt & dietas. gentes machometi legem obseruant. & aliqui xpistiani nestorinj
xristiani nestorini sunt ibi. copiosi sunt in necesarijs. & pro maiori parte in illa prouincia habitantes.
pedem unum habent ualde grosum. reliquum uero subtillem. & optime tamen
incedunt. hic non sunt aliqua digna relatu/

Macometi legem obseruant Cotran est quedam prouincia & est subdita magno cani| gentes ipsius 15°
machometi legem obseruant. in ea sunt multe ciuitates & castra habitantes
in ea prouincia uineas habent possessiones & uiridaria multa de merci-
monijs uiuunt & artibus & non sunt homines pro armis./

Macometi legem obseruant Pem est quedam prouincia gentes ipsius macometi legem obseruant & magno
cani subie[c]te sunt. in ea multe sunt ciuitates & castra. per eam discurit
quoddam flumen in quo lapides inueniuntur multi. qui calcedonij & dyaspi
uocantur. habentur in prouincia necessaria queque oritur ibi bombatium.
homines uiuunt de artibus & mercimonijs. ipsi uero hunc modum obseruant.
nam si mulier uirum habeat & ipsum uirum contingat ad alium locum accedere
ultra xx dies mansurum mulier secundum eorum consuetudines statim alium uirum
accipere potest si uult/ & homines quocumque uadant similiter uxorantur/

xviii