国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0052 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 52 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

Cum ab isto ponte disceditur & itum est xxx miliaribus per ponentem inueniendo
continue herbas uineas & campos. inuenitur quedam ciuitas nomine Çonça pulcra
hic sunt multe abbatie & magna ualde in ea sunt multe abbatie ydolorum viuunt quidem gentes de
ydolorum mercimonijs & artibus ibi laborantur drappi aurei & de syrico| & pulcre si[n]dones/ 22v°
& [cum] ab ista ciuitate discedendo itum est per miliare unum inueniuntur due uie.
per unam quarum itur uersus ponentem per aliam uersus sirochum & noueritis
quod a ciuitate Çonçu usque ad regnum Tayanfu equitatur per prouinciam cathay .x.
dietis semper inueniendo multas pulcras ciuitates & castra de magnis artibus &
mercimonijs munitas & inueniendo uineas & campos in quibus multum nascitur
syricum. sunt omnes gentes domestice propter spissitudinem ciuitatum. &
frequentantur ita uie illarum ciuitatum. quod semper inueniuntur gentes tran-
seuntes &ct.

Posquam equitatum est supradictis x. dietis discedendo a çonçu inuenitur
quoddam regnum nomine tayanfu. & capud prouincie siue regni est
ciuitas quam intrauimus que nominatur similiter tayanfu est māgna &
pulcra ualde in qua fiunt magna mercimonia & artes multe. fit in ea magna
quantitas muniminum que sunt exercitibus magni domini oportuna. habentur
insuper ibi uinae multe de quibus in magna habundantia colligitur uinum habent
etiam ibi syricum in habundantia. quia multos habent moros & uermes syricum
producentes/ cum uero disceditur a tayanfu equitatur septem dietis per ponentes
inueniendo pulcras contratas in quibus inueniuntur multe ciuitates & castra in
quibus mercimonia multa & artes fiunt sunt in eis multi mercatores qui per multas
partes pergunt faciendo eorum lucrum & cum itum est septem dietis| inuenitur 23r°
queda[m] ciuitas nomine pyanfu que est ualde magna & magni ualoris. sunt in ea
multi mercatores. uiuunt de mercimonijs & artibus nascitur ibi syricum in
maxima quantitate/
Cum uero transitum est istud flumen & itum est per duas dietas inuenitur quedam
adorant ydola nobilis ciuitas nomine Cacianfu. gentes cuius adorant ydola & omnes gentes
cathay adorant ydola. ipsa quidem est ciuitas magne mercationis & multarum
artium. nascuntur in patria illa in habundantia syricum. çinciber galanga. &
spicum & multe alie maneries specierum ex quibus ad nostras partes non feruntur
fiunt ibi drapi aurei & de syrico/
Cum uero disceditur a cacianfu ciuitate superius nominata equitatur vij dietis per
ponentem inueniendo continuo multas ciuitates & castra de multis mercimonijs
& inueniuntur multa uiridaria pulcra & campi. & tota contrata plena est moris
videlicet arboribus de quibus uermes uiuunt qui syricum producu[n]t/ gentes uero
ydolatri xristiani turchi adorant ydola sunt & ibi xpistiani turchi nestorini sunt & aliqui saraceni/ & cum
nestorini & saraceni equitatum est septem dietis inuenitur quedam magna ciuitas & nobilis nomine

xxvi