国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0054 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
columpne de marmore que columpne substinent pontium coperturas quia omnes
pontes pulcerima habent tecta de lignamine/ toto pulcerimis| picturis rubei coloris 24°
depicto quorum copertura est cum tegulis Et per longum cuiuslibet pontis ab
utraque parte sunt pulcerime stationes & ypothecarie in quibus fiunt & exercentur
quelibet artes & mercimonia. de rectitudine illorum pontium magnus can maxi-
mum percipit redditum & prouentum iuxta ista flumina & per circumstantias
multe sunt ciuitates & castra. & in ipsis fluminibus nauigia multa in quibus ad
predictas ciuitates multa mercimonia feruntur & referuntur gentes uero ciuitatis
adorant ydola & prouincie syndinfu ydolatre sunt. & discedendo a dicta ciuitate equitatur
quinque dietis per planicies & uales inueniendo casamenta & castra multa & burgos
quorum homines uiuunt de redditu & profectu terrarum. inueniuntur ibi leones/
vrsi & alia siluestria quam plura. viuunt etiam homines de artibus nam ibi
laborantur syndones & alij drapi & cum itum est istis quinque dietis inuenitur
quedam prouincia deuastata nomine thebet per istam contratam xx dietis equitatur
continue inueniendo huiusmodi siluestria multa scilicet leones & ursi & aliâ. nec
inueniuntur hospitia & uictualia nisi forte in omni tercia uel quarta dieta in quibus
de uictualibus fulciuntur Jn capite uero xx dietarum inueniuntur casamenta &
castra multa & burgi per dirupta montium firmata habent itaque gentes ille talem
consuetudinem in nubendo. videlicet quod nullus homo aliquam uirginem modo
aliquo acciperet| in uxorem. Nam mulier siue domicela que non fuerit ab aliquo 25°
viro cognita dicitur apud eos dijs fore ingrata. quare propter hoc homines abhorrent
eas & de ipsis non curant quia si eorum ydolis essent grate. eas homines con-
cupiscerent & affectarent Et ideo taliter fatiunt domicelle quia quando extranee
gentes per illam patriam transeuntes tendas suas causa hospitandi tetenderi[n]t
dicte domicele/ que quandoque in una comitiua erunt xx & xl accedent quousque
ad tendas. Et se hominibus illis consentient. homines uero cum eis solaciabuntur
ad libitum & ibi de eis facient suum uelle set ad alium locum ipsas secum ducere
non ualent. Et quando cum eis solatium habuerint uelle suo & discedere uelint
eorum uiam ituri oportet ut quilibet mulieri cum qua cubuerit aliquam çoiam uel
signum largiatur quod ostendere ualeat quando nubet uidelicet quod dilecta fuerit &
habuerit amatores Et sic quamlibet domicelam oportet quam plura ex istis signis
ad pectus habere appensa. si uolet accipi in uxorem. & domicella statim cum est
aliquod signum lucrata ipsum appendit ad pectus. in testimonium quod eam
carnaliter cognouerint multi uiri. Et que plura huiusmodi habet signa libentius
accipitur in uxorem. Nam apud deos magis dicitur gratiosa. Et ex quo per
hunc modum sunt mulieres huiusmodi maritate mariti multum retine[n]t eas
caras. & ex tunc non| est aliquis qui ausus sit alterius tangere uxorem & ualde sibi 25°
cauent. gentes adorant ydola & sunt perfide & inique quia depredari & male agere
xxviii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
52
53
54
55
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。