国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0055 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
non reputant ad pecatum. Et sunt maiores depredatores qui sint in mundo.
viuunt de uenationibus & aucupationibus. de eorum bestijs & laboribus tere. sunt
etiam in illa contrata quam plures bestie que generant muscatum & in tanta
quantitate quod per totam contratam percipitur ille odor. quia omni luna semel
bestie ille de muscato effundunt. nam sicut alias est dictum. iuxta umbilicum
istius bestie unum apostema in modum cuiusdam tuberis plenum sang[u]ine
concreatur. & sanguis ille est muscatum set apostema illud nimia repletione
omni luna de sanguine illo sperargit & sic quia multa huiusmodi animalia partibus
illis sunt ideo in multis locis sperargunt quare redollet ex eo prouincia tota & iste
tales bestie uocantur in eorum lingua gudderi. & homines illi quam plures habent
bonos canes ad ipsas capiendas ydoneos. ipsi uero non habent monetam neque
de cartis magni can set de sale faciunt monetas. vestes eorum sunt pelles bestiarum.
canapum & bucheranum loquelam per se habent & nuncupatur thebet //——
26r° Thebet est prouincia maxima que loquelam per se habet| gentes ipsius adorant adorant ydola
ydola confinat quidem cum mançi & cum multis alijs prouincijs in ea
sunt multi latrones Et est tam magna prouincia quod in ea sunt octo
regna & multe ciuitates & castra. & sunt in pluribus locis flumina. lacus & montes
in quibus inuenitur aurum in maxima quantitate. oritur ibi canula multa. In
prouincia illa est ambrum & coralum ualde preciosum & carum nam mulieres
ponunt coralum sibi ad colum cum magno gaudio. & coram ydolis fiunt ex ipso
pulcre çoie in ista prouincia fiunt multi çambeloti & alij drappi aurei & de syrico
& fustanei multe species nascuntur ibi que nunquam fuerunt in partibus nostris
uise. sunt in prouincia illa perfectiores homines in arte magica secundum eorum
consuetudines qui in omnibus illis circumstantibus prouincijs ualeant reperiri.
Nam maiora faciunt faciunt ueneficia & magis fera per artem diabolicam quam
unquam uisa uel audita fuisent quod non est in libro dicendum. Nam non posset
fides adhyberi. inducunt enim tempestates & fulgura quandocumque volunt. &
quandocumque cessare conppelunt & mira faciunt infinita homines sunt male
morigerati habent insuper magnos canos molosos qui sunt magnitudinis asinorum
optimi ad feras quaslibet capiendum & abiles sunt ad capiendos boues siluestres
boues sunt maximi & feroces & multi sunt ibi ibi nascuntur optimi falcones
laneri & sacri prouincia thebet est subdita dominio magni can. //—— |
26v° Ghindu est quedam prouincia uersus ponentem que iam regebatur a rege. set
posquam fuit subiugatta dominio magni can. ipse illuc suos mittit
rectores gentes huius prouincie adorant ydola in ea sunt multe ciuitates adorant ydola
& castra. est ibi quidam lacus magnus in quo inuenitur multitudo perularum
que perule bene sunt albe set non rotunde. ymo sunt quasi nodosse quia uidentur
iiij. v. vj & plures simul teneri in unum. set magnus can nullo modo consentit
xxix
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
53
54
55
56
57
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。