国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0056 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
quod alique extrahantur nisi quas pro se solummodo vult habere & quilibet
contrafaciens mortis supplicio puniretur quia si extrahi possent ad libitum pre
multitudine efficerentur uiles est ibi etiam quidam mons in quo inuenitur quedam
maneries lapidum qui nominantur turchenses in maxima quantitate qui sunt
lapides ualde pulcri. set magnus can non dimitit aliquem ex ipsis fodere sine
uerbo. Jn ista quoque prouincia talis consuetudo habetur. Nam uiri eorum
uxores sorores & quaslibet mulieres in eorum domibus existentes superuenientibus
forensibus consentiunt eis ad libitum complacentes ex ipsis. Nam quando aliquis
de dicta patria uidebit quod aliquis forensis ad eius domum ueniat hospitatu.
illico domum exiens uxori & alijs de domo cum instantia precipit ut forensi faciant
suum uele & discedens uadit ad agrum uel ad rus non reuersurus domum donec
forensem non senserit recessisse. Et statim cum uir domus receserit forensis in
domo remanens| facit supra portam curtis unum galerium uel aliud afirmari. ut 27ᵛ
donec ibi appareat illud signum ille miser cucurbita domum non redeat. adhuc
noscens forensem ibi esse. & hec consuetudo per totam illam prouinciam
obseruatur & huius consuetudinis talem causam asignant dicunt enim quod
propter placibilitates & comoda que huiusmodi forensibus impendunt eorum dij
congaudentes de bonis temporalibus eis prouident habundanter set magnus can
hanc consuetudinem eis interdixit. set propter hoc non desinunt quin eam
obseruent quia omnes libenter faciunt non est aliquis qui alium acuset sunt
aliqui qui habitant in castris & casamentis super dirupta montium iuxta stratas
qui habent pulcras uxores quas consentiunt transeuntibus ad libitum & ipsi
mercatores donant ipsis mulieribus unam peciam alicuius telle subtilis forte per
dimidium brachium uel aliud parui ualoris habito quoque solatio mercator
equum asendens recedit/ & tunc uir & mulier ipsum deridendo clamant post eum
dicentes o tu quo uadis ostendas quid fers tecum de nostro demonstra nobis o
repudiate quid lucratus es. uide quid reliquisti nobis quod tradisti obliuioni &
ostendit peciam illam quam lucrati sunt cum eo istud habemus de tuo o tristis.
& nichil portas tecum & sic derident eum & modum istum tenent /monetam
quidem habent talem. quia habent uirgas auri. & ponderant eas. & secundum
quod pondus est ita ualent & non habent cum aliquo signo monetam habent
etiam monetam| de sale| habent equidem bestias multas in illa patria conuersantes 27ᵛ
que muscatum producunt ex quibus habent utilitatem maximam habent etiam
multos pisces & bonos qui capiuntur in lacu superius nominato habentur in illa
patria multi leones vrsi dayni cerui & capreoli & aues maneriei cuiuslibet habun-
danter uinum de uineis non habent. set uinum faciunt de frumento & riso cum
multis speciebus simul admixtis & est optima potatio/ in ista proui[n]cia nascuntur
garofali multi quia quedam arbor est que ipsos producis que habet folia ad
xxx
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
54
55
56
57
58
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。