国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF グラフィック   日本語 English
0060 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 60 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

can fuit in hac ciuitate secundum quod dicitur quidam rex multum diues & potens
qui cum peruenerit ad mortem iussit quod supra eius tumbam deberent construi
due turres una quarum esset de auro altera de argento vna uero istarum turium
de pulcris lapidibus erat constructa postmodum uero coperta erat per totum auro
alto per digitum unum ita| quod non uidebatur in ea aliud nisi aurum altitudo 31°
cuius erat passuum decem grositudo uero secundum &ct. altera uero turis de argento
erat in omnibus similis isti in quantitate & statura. similiter cum campanelis &
hoc ille rex fieri fecit propter sui excellentiam & eius animam. & sunt pulcriores
tures de mundo ad uidendum & maioris ualoris Erat enim in eius curia multa
quantitas ystrionum & ioculatorum nota quod magnus tartarus non tangit aliquid
alicuius defuncti uel aliquid aliud a tonitrua uel fulmine uel peste que
per diuinum iudicium eueniret. nec inde aliquod percipere nul tributum. Isti de
hac prouincia multos habent elephantes & grandes boues siluestres & pulcros
ceruos & daynos & de omnibus maneriebus animalium in magna habundantia/

Bangala est quedam prouincia uersus meridiem quam prouinciam magnus can
nondum tempore quo ego marcus paulo primitus in curia sua fui habelat
eius dominio subiugata[m] Jsta prouincia regem habet & loquelam per se
genttes adorant ydola & sunt in confinibus indie sunt ibi multi Eunuchi qui sunt
castrati & inde barones & domini circumstantes illi prouincie multos habent
ex eis quos retinent ad suarum custodiam dominarum etiam ibi boues altitudinis
elephantum set non sunt ita grosi. Jste gentes viuunt de carnibus lacte & risis.
habent bombarium in magna habundantia & faciunt multa mercimonia| nam 31°
habent species galanga/ çinçiber/ & çucharum & de multis alijs speciebus Jndi
illuc ueniunt & emunt de eunuchis supradictis & sclauis/ qui inueniuntur ibi in
maxima quantitate. quia omnes qui per gentes illuc capiuntur statim castrantur &
post modum uenduntur. nam mercatores emunt istos eunucos & seruos. & per
multa loca portant ad uendendum/

CAuçugu est quedam prouincia uersus leuantem que habet regem & ipsius
gentes adorant ydola & loquellam per se habent. ipsi se dederunt magno
can & singulis annis sibi reddunt tributum. Et rex istius prouincie ita
luxuriosus quod bene trecentas retinet uxores. nam quando scit aliquam pulcram
mulierem fore in patria ipsam statim accipit in uxorem in ista prouincia inuenitur
aurum in maxima quantitate/ habent etiam species multas de multis maneriebus
set multum distat a mari quare eorum mercimonia parum ualet. habent multos
elephantes & alia diuersa genera bestiarum venationes multas habent & viuunt
de carnibus lacte & risis vinum non habent de uitibus set ipsum faciunt de risis
& multis speciebus simul admixtis quod est ualde bonum/. caro autem omnium
illarum gentium tam marium quam feminarum taliter est depicta siue sculpta/

xxxiv