国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0069 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 69 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

que pertinent ad nobilem ciuitatem & Noueritis quod ciuitas ista multo tempore
se defendit ex quo se se-diderat prouincia tota manci. dum continue coram ea
40r° magnus exercitus resideret. set exercitus] permanere non poterat nisi solummodo
a facie una videlicet uersus tramontanam nam ab omnibus alijs lateribus erant
lacus profundi & stagna. vnde per aquam uictualia ciuitati sufficientia ferebantur.
nec poterat exercitus prohibere postea ultimate habuerunt ipsam ut alias ciuitates
&ct.

Cum vero discedendo a supradicta ciuitate yançu. itum est miliaribus quin-
decim per syrocum inuenitur quedam ciuitas nomine sinçu que non est
ualde magna set multum habet nauigium & mercimonia multa ex diuersis
partibus ducuntur ad eam/ quia portus est gentes adorant ydola monetam adorant ydola
expendunt de cartis/ ista ciuitas sita est iuxta maius flumen quod reperiatur in
mundo nomine Qiansui. cuius largitudo in aliquibus locis est de miliaribus .x. in
aliquibus de octo in aliquibus de sex. Nam cursum suum bene per centum & uiginti
dietas continuat prius quam intret in mare. in quod flumen intra[n]t flumina
infinita que de diuersis discurunt partibus & ipsum succesiue augent & acrescent/
& ideo propter istud flumen apud ciuitatem istam tanta est multitudo nauium
quia undecumque ferrantur mercimonia ad ciuitatem istam tanquam ad portum
applicant & perueniunt Et noueritis quod per flumen istud in maiori quantitate
nauigium quam per omnia flumina xristianorum & eorum mare Nam flumen istud
transit per plures xvj prouincijs & supra ipsum site sunt plures quam ducente
ciuitates quarum quelibet multum habet nauigium exceptis ciuitatibus & terris que
site sunt supra flumina descendentia in istud generale que similiter multum habent
40r° nauigium & omnia predicta nauigia mercimonia ad ciuitatem istam sinçu] ducunt
& referunt. & maius mercimonium quod per flumen istud feratur est sal. quem
mercatores onerant in hac ciuitate/ & ferunt per quascumque contratas existentes
supra istud flumen. & etiam infra terram exeundo flumen istud generale & nauigando
per flumina intrantia in ipsum replendo omnes contratas illis fluminibus circum-
stantes. quia undecumque per iuxta partem marinam hac de causa sal ad ciuitatem
sinçu predicta[m] portatur. & ibi naues onerantes de ipso portant per loca predicta.
portant & ferrum set cum naues per flumen descendunt portant ad hanc ciuitatem
lignamen carbones. canapum & multa alia diuersa mercimonia quibus fulciuntur
contrate iuxta [partem] marinam. & tamen non suficit nauigium ad portandum
predicta. ymo multa mercimonia ferruntur in çattis Et ideo magnus [can]/ ab
hoc portu siue ciuitate multum sumit introitum. Jntra istud flumen sunt in
multis locis colles & monticuli saxosi in quibus hedificata sunt monasteria ydolorum hic sunt edificata aliqua
& alie mansiones naues uero istius fluminis sunt coperte unicam arborem habent. monasteria ydolorum
set maximum pondus ferrunt/ Jtem naues non habent omnia paramenta de

xliii