国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0072 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 72 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

tinentiam scripturarum per seriem narabimus ordinate secundum quod ego marcus
quedam ciuitas girat paulo propri[j]s oculis ipsas vidi primo quidem continebatur in eis quod ciuitas
miliaria centum habet Qinsay in circuitu suo girat miliaria centum tere & habet duodecim milia pontium
duodecim milia pontium pro maiori parte de lapidibus. quia aliqui de legnamine sunt constructi sub singulis
pro maiori parte de lapi- quorum uel pro maiori parte transiret nauis una sub arcu grandis & magna.
dibus per alios vero possent transire minores & nullus miretur si tot sunt ibi pontes.
nam ciuitas tota est sita in aquis & circumdata aquis & ideo necesse est ut sint ibi
tot pontes ad hoc| ut gentes possint per ciuitatem/ quacumque pertransire. Jtem 43°
continebatur in scripturis quod in ciuitate ista erant duodecim maneries arcium
que sunt magis principales & pre alijs maiorem habent curssum. nam alie sunt
quamplures. set quelibet istarum duodecim artium habet duodecim mille
ypothecas id est duodecim mille domos pro arte qualibet predictarum in singulis
quarum domorum siue stationum pro minori manent decem homines ad illas
artes exercendas. & in aliquibus sunt xv. in aliquibus xx xxx & xl. nec credatis
quod omnes sint magistri set homines qui faciunt precepta magistri & patronis.
Et hoc est necessarium quoniam ab ista ciuitate multe alie ciuitates prouincie de
necesarijs fulciuntur. Jn ea sunt tot mercatores & tam diuites & tanta fatiunt
mercimonia/ quod nullus quantitatem posset dicere uel narrare & omnes magni
homines & mulieres & patroni siue ypothecarum magistri nullum opus propri[j]s
manibus operantur set omnes permanent absoluti & nitidi quemadmodum forent
principes & barones. Et eorum uxores etiam sunt multum angelice. Sancitum
erat itaque per factum regem dicte ciuitatis & prouincie tempore quo regnabat/
quod quilibet deberet exercere artem sui patris & si quis haberet centum milia
bysantiorum oportebat ipsum artem patris exercere. non equidem credatis quod
ipsos oporteret propri[j]s manibus laborare. set homines retinere ut dictum est
superius ad dictam artem exercendam. set ad hoc per magnum dominum minime
compelluntur nam si homo artifex in tantas creuerit diuicias| quod artem suam 43v
derelinquere possit & uelllt per nullum ad artis exercitium amplius coartatur.
Nam magnus can hanc rationem assignat/ si homo quia pauper aliquam artem
exercet. nam aliter se non potest de necessarijs substinere & tempore procedente/
sibi taliter prosperetur fortuna quod absque exercitio sue artis possit suam uitam
ducere honoratam/ cur si non vult ad artem exercendam debet compelli incongruum
enim & iniustum uideretur/ ut si dij in bonis sibi succedant quod homines debeant
contraire/ est etiam in hac ciuitate quidam lacus pulcerimus & magnus girans in
circuitu miliaria triginta circum lacum sunt edificata multa pulcra palatia & domos
tam bene constructa quod non possent ese melius ordinata que sunt virorum
nobilium & magnatum. sunt etiam circum lacum multe abbatie & monasteria
ydolorum. Jtem in medio lacus insule due sunt in quibus sunt constructe palatia

xlvi