国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0078 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 78 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

per xv miliaria quedam ciuitas inuenitur nomine vuiaen in qua fit multum çuchari
& ab ista ciuitate habet magnus can totum çucharum qui in sua curia operatur
qui multum ualet. Set noueritis quod in partibus illis priusquam magnus can
eis dominatus fuiset gentes ignoraba|n|t tam pulcre & bene cucarum conficere nec
condire quemadmodum in partibus babilonis conditur quia ipsum non faciebant
congelari & comprehendi in formas set solummodo facientes ipsum bulire expuma-
bant eum & tunc remanebat sicut pasta & niger set gentes de partibus babilonis
illas adeuntes partes ipsum conficere instruxerunt Alia vero hic non sunt dicenda/
Noueritis igitur quod ciuitas fugui est capud regni que nominatur choncha
que est pars nona prouincie mançi in ista quidem ciuitate multi sunt
mercatores & artifices & omnes de ista ciuitate adorant ydolla & sunt
sub dominio magni can/ ibi manent homines quam plures pro armis. nam ibi
permanent quam plures exercitus magni can quia multe ciuitates & castra quam
pluries rebelant quia ut alias dictum est non curant de morte Nam in alio mundo
credunt uiuere honorate. & etiam quia gentes iste habitant in locis fortibus intra
montes & quandocumque ebrientur| & contra eorum rectores conturbentur ipsos 49°
interficiunt/ item ab una parte istius ciuitatis quoddam magnum flumen transit
quod est bene largum per unum miliare. & in eo habet ciuitas multas naues que
per flumen ipsum nauigant. Jtem supra flumen istud est quida[m] pons ualde
pulcer super magnos burchos & dicti burchi cum fortibus anchoris retinentur &
super ipsos fixi sunt asseres magni & fortes/ Jtem faciunt zucarum in tanta
quantitate quod dici non posset. fiunt etiam ibi mercimonia multa de perulis &
alijs lapidibus preciosis. In contrata ista multi inueniuntur leones qui ingenio
capiuntur videlicet quod in locis ydoncis ad hoc fiunt due fouee multum profunde
una iuxta(?) aliam. uerum est quod inter utramque relictum est de terra forte
per unum brachium ampla. & ab utroque latere fouearum est facta est sepes alta.
set a capitibus nichil & in nocte ille cuius erunt fouee ligabit catulum unum
supra teram que est in medio & ibi eum relinquens recedet. tunc canis sic lagatus
a patrono relictus non cessabit clamare qui canis erit albus. & leo quantu[m]cum-
que longi[n]çus ab inde audiens uocem canis cum multo furore curet ad ipsum &
cum eum uidebit albere uolens festinanter salire ad ipsum capiendum in fouea
cadet. in mane ueniet patronus fouearum & leonem mactabit in foueis tunc
comendetur carnes quia bone sunt & pelis uendetur. nam sunt multum care & si
uolet ipsum uiuum habere. bene cum suis ingenijs extrahet ipsum uiuum. Jttem
inueniuntur in contrata illa quedam animalia uocata papiones. qui papiones quasi
vulpipus similantur ipsi quidem corodunt & dampnificant multum canas cucatum
producentes & quando mercatores cum carauanis| transeuntes per contratam in 49°
aliquo loco sistunt causa quiescendi & dormiendi de nocte. Jsti papiones ad ipsos

lii