国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0084 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 84 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

portant. & iste minores sepius iuuant trahere maiores cum funibus id est sartijs.
quando remigijs ducuntur & etiam cum ducuntur uelis si uentus regnet aliquantulum
ex trauerso quia minores precedunt maiorem & ligate cum funibus trahunt ipsam.
set si uentus spiret ex directo non nam uela maioris nauis impedirent ne uentus
feriret in uela minorum & sic maior supracederet minores. Item ducunt iste
naues bottellos paruos bene decem propter ancoram & causa capiendi de piscibus
& faciendi seruitia queque nauis. & omnes istos batellos nauis ducit iuxta se ligatos
per aquam. Et quando nauis debet aptari & nauigauerit uno anno uel pluri &
reparatione indigeat taliter ipsam aptant. affigunt(?) itaque circumcirqua nauim
tabulam unam supra predictas duas priores. ita quod sunt tres & calcant ipsas &
ungunt. & hec aptatio quam faciunt. ad aliam uero aptationem aliam afigunt
tabulam. sic procedendo de reparatione ad reparationem usque ad numerum sex
tabularum. & ab inde nauis contempnitur nec amplius cum ipsa nauigatur per
mare dicemus itaque uobis qualiter quando nauis aliqua debet iter pergere.
experitur utrum in illo itinere negotia sibi succedant prospera uel aduersa. homines
uero nauis habebunt unam cratem id est unum graditium de uiminibus &. in quo-
libet angulo & latere ipsius cratis erit ligata una funis ita quod erunt| octo funes 55ᵒ
& omnes ligate erunt ab alio capite cum una sartia longa. item inuenient aliquem
stultum uel ebrium & ipsum ligabunt super cratem. quia nullus sapiens nec sincerus
ad periculum illud se exponeret. & hoc fit quando uentus regnat intensus ipsi
quidem errigunt cratem in opositum uenti. & uentus cratem eleuat. & portat
ipsam in altum & homines per sartiam longam tenent. & si cratis dum est in aere
uersus cursum uenti declinet. ipsi aliquantulum sartia[m] ad se trahunt. & tunc cratis
erigitur & ipsi sartie cedunt. & cratis ascendit. & si iterum declinet tanto sartiam
trahunt donec cratis erigitur & ascendit & ipsi sartie cedunt. ita quod per hunc
modum tantum ascenderet quod uideri non posset. dummodo foret sartia tam
longa per hunc modum experientia ista fit. videlicet quod si cratis directe asendens
tendat in altum. dicunt quod nauis pro qua illa experientia facta erit. iter faciet
expeditum & prosperum & ad illam omnes mercatores concurunt causa nauliçandi
& eundi cum ea. & si cratis ascendere non ualuerit in nauem pro qua expertum
fuit nullus mercator uolet intrare quia dicunt quod iter suum perficere non posset.
& sibi incumberent multa mala quare nauis illa in portu remanet illo ano nunc
diximus de nauibus in quibus mercatores in indiam uadunt & redeunt nunc
dicemus de yndia set tamen prius dicere uolumus de quibusdam insulis existentibus
in mari occeano ubi sumus ad presens //———|

*Insula.* Cypingu est quedam insula in leuante. que distat a terra & est in alto mari 55ᵒ
.Md. miliaribus. & est ualde magna insula. cuius gentes sunt albe. & de
*adorat ydola* pulcra manerie & pulcre adorant ydolla. & se manutenent per se ipsos

lviij