国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0085 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 85 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

videlicet quod a proprio rege reguntur. habent aurum in maxima habundantia.
quia ibi inuenitur aurum ultra modum & nullus homo aurum de insula illa trahit.
quia quasi nullus mercator uel alius de terra firma partem illam frequentat. &
ideo habent tantum aurum. Et uobis dicemus inmensam diuiciarum excellentiam
palatij dominj illius insule dominantis secundum quod dicunt homines scientes
contratam. habet enim quoddam palatium magnum totum auro copertum. coperiunt palatia de auro
quemadmodum plumbo domus nostras uel ecclesias coperimus etiam omnia
pauimenta camerarum que multa sunt ibi sunt de auro ualde grossa. omnes alie
partes palatij & salle & fenestre sunt ornate auro. istud palatium est ita ultra
modum magnarum diuiciarum quod nullus posset ipsius ualorem aliqualiter
explicare habentur etiam in hac insulla perule infin[it]e que sunt rubee rotunde perule Rubee
& grosse. que ualent quanto albe & pluri. Et in ista insula aliqui sepeliuntur cum
mortui sunt aliqui comburuntur. set cuilibet qui sepelitur ponitur una ex perulis
istis in ore & talis consuetudo apud eos seruatur. habentur etiam ibi multi lapides quando sepelitur homo
561° preciosi ista insula est tam diues quod nullo modo possent eius diuicie| computari. ponitur in ore vnam
Et propter multas diuicias quas dicebatur magno can videlicet cublay qui nunc perulam.
regnat esse in hac insulla ipse proposuit facere eam capi & eius dominio subigari.
misitque duos eius barones ad insulam capiendam cum magna quantitate nauium.
cum equitibus & peditibus quorum baronum uocabatur unus abaccatun alter
vonsanciri. isti duo barones erant sapientes & probi. qui arripientes iter a çaytum
& Qinsay intrauerunt mare. & tantum nauigauerunt quod ad hanc insulam peruene-
runt & descendentes in terram ceperunt de planicie & casamentis multis set nondum
aliquam ceperunt ciuitatem. cum quoddam eis infortunium superuenit. Noueritis
itaque quod inter istos duos barones multa regnabat inuidia. Nec unus secundum
uelle alterius se habebat. accidit quadam die quod uentus tramontane fortiter
flare incepit & illi de exercitu dixerunt si nos cum nauigio hinc non discedimus.
omnes naues simul frangetur. & tunc intrauerunt naues & ab illa insula discedentes
in mare per miliaria nauigarunt quatuor. & tunc incepit impetus uenti augeri &
multitudo nauium erat tanta quod inter se magna quantitas ex ipsis fuit confracta.
naues uero que cum alijs calcate non erant sed separate erant per mare. naufragium
euaserunt set ibi prope erat quedam alia insula non nimis magna ad quam multi alia insula non tam
56v° ex naufragantibus euaserunt & in maxima| quantitate alij uero qui se reducere non magna
ualuerunt ad insulam totaliter perierunt & etiam in dicta insula multum de nauigio
se confregit illuc a uento compulso. cum uero impetus uenti & procellarum maris
furor quieuit duo barones cum nauibus que per amplum maris naufragium euaserant
que erant in maxima quantitate ad predictam insulam redierunt. & in nauibus
asumpserunt omnes homines qui erant honoris videlicet capitaneos centenariorum
.M & xm. quia alios non poterant in nauibus collocare tot erant ipsi. postmodum

lix