National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books
|
|
Color Thumbnail -
Table of Contents -
Page Number -
Biliographic Information (Metadata) -
Caption -
Color Image -
Gray HighRes. Image -
Facing Pages -
Graphics -
Citation Information
OCR Text
hanc prouinciam conquirendam. & maximam gueram regno comouit. Rex uero
qui maximus erat euo. & gentis exfortium non habebat/ cum qua posset exfortio
magni can in campestri prelio contraire set ad castrorum & ciuitatum fortilitias
60rº se reducens que fortissime erant/ cum gente sua se uiriliter tuebatur.| set omnia
casalia & habitationes per planicies existendo dirupte erant & uaste. Et cum rex
uideret. & cum rex uideret quod gentes iste regnum suum taliter destruebant ad
magnum can nuncios suos transmisit. ut cum homo senex eset & regnum suum
semper in tranquilla pace tenuerit sibi non placeret destructio regni sui. remouendo
dictum baronem cum eius gente abinde. nam singulis anis uolebat ipsum tributo
elephantum & ligni aloe honorifice presentare. Hoc uero per magnum dominum
intellecto statim. sogatu predicto precipiendo mandauit qua[li]ter abinde cum
sua gente discedens ad alias partes procederet conquirendum quod dictus baro
illico adimpleuit. Et ex tunc ille rex pro tributo singulis anis Magno can trans-
mitit lignum aloe & elephantes in magna quantitate pulcriores uidelicet & maiores
qui in terris suis ualeant inueniri. & per hunc modum rex iste fuit efectus subditus
magni can. Nunc uero dimitentes de hoc dicemus de esse regis & terre sue.
Noueritis ergo quod in regno isto aliqua pulcra domicella nubere non ualet prius nota nubere domi[cellas]
quam coram rege fuerit presentata. que si sibi placeat eam accipit in uxorem si pulcras nisi domino
uero non placeat. ei facit tantum peccunie elargiri quod secundum esse suum pre[sentet]
honorifice ualeat maritari. Et quando dominus marcus paulo fuit ibi secundum
60vº quod dicebatur| habebat iste rex trecentos & uiginti sex filios inter feminas & mares habebat rex 326 filios
quorum marium maior pars ad exercitium armorum ualebat. In isto quidem utriusque sexus.
regno multi sunt elephantes. & lignum aloe in multa quantitate sunt ibi etiam
multi luci de quodam ligno quod nominatur ebanus quod est ualde nigrum. &
fiunt ex ipso pulcerimi pugillares Alia que in libro scribenda sint ibi non sunt
quare discedentes abinde de quadam insula narabimus nomine çaua :/ Hic naratur
de Insula çaua.
Quando disceditur a ça[m]ba inter leuantem & syrocum mille & quingentis
miliaribus nauigando. quedam insula maxime continentie inuenitur
nomine çaua que secundum quod boni marinarij hoc scientes referrunt
est maior insula que reperiatur in mundo. nam pluribus tribus milibus miliaribus
in circuito suo girat. & est sub dominio cuiusdam magni regis. gentes cuius
adorant ydola & [non] redunt alicui de mundo tributum. Jsta insula tenax est adorant ydola
multarum diuiciarum. piper nuces muscate. species galanga cubebe. garofali. &
omnes alie bone species que inueniri ualent in mundo. in insula ista sunt. ad
hanc insulam [ueniunt] multe naues que ibi inueniunt de multis mercimonijs de
quibus multum lucrum & profectum consequuntur. Jn ista insula est tantus
61rº thesaurus quod nemo posset credere nec refere. Et magni can.| nunquam pro-
lxiii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
87
88
89
90
91
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics
and
The Toyo Bunko. All Rights Reserved.