国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0090 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
curauit ipsam suo dominio subiugare. & hoc propter uie longitudinem & dubium
nauigandi. Et ab insula ista mercatores. çaintum & mançi extraxerunt multum
thesaurum & continuo extrahunt Et maior pars specierum que per mundum
feruntur ab ista ducuntur insula./
/de insulis sondur. & condur
Et quando ab ista insula çaua disceditur. nauigatur inter meridiem & gherbin
miliaribus septingentis/ & tunc due inueniuntur insule una quarum est
maior altera uero minor una nominatur sondur reliqua condur que Jnsule
inhabitate sunt quare dimitatur de ipsis. Et cum ab ipsis insulis discedendo est
per syrocum per circa quingenta miliaria nauigatum inuenitur quedam prouincia
que est de tera firma multum diues & magna nomine lothac cuius gentes adorant
ydola. loquelam habent per se. a proprio rege reguntur. & nemini redunt tributum
quoniam in tali loco sunt quod nullus potest ad ipsos accedere pro dampno aliquo
inferendo. quia si illuc posset adiri. magnus can cito suo dominio ipsam prouin-
ciam subiugaret. Jn ista prouincia nascitur berci domesticum in multa quantitate
Aurum quidem in habundantia tanta habent quod nemo crederet quin uideret
habent elephantes uenationes & aucupationes multas. & ab isto regno portantur
omnes porcellane que per alia regna feruntur alia non sunt ibi dice[n]da nisi solum.
quod locus est siluester & pauci homines illuc accedunt. Et etiam quia rex non 61ᵛ
consentit quod illuc aliquis accedat qui eius thesaurum & conditiones cognoscat:/
/De Jnsula pentan.
Cum vero discedendo a lochac itum est quingentis miliaribus per meridiem.
inuenitur quedam insula. nomine pentan que est multum in loco siluestri.
Et omnes luci insule illius arbores odoriferas producunt. nunc uero hinc
discedendo itur per istas duas insulas per miliaria sexaginta in quibus non inuenitur
in pluribus locis aqua nisi per iiij passus est alta Et propter hoc expedit quod
illac nauigantes altius leuent amplustre. nam de aqua circa quatuor passus trahunt
Et cum nauigatum est istis miliaribus sexaginta uersus syrocum itur ulterius circa
miliaria triginta & tunc inuenitur quedam insula que est regnum & nominatur
ciuitas malauir & Jnsula pentan cuius gentes regem habent & loquelam per se.
ciuitas quidem nobilis & magna ualde. Jn ea fiunt multa mercimonia omnium
specierum. nam in habundantia ibi sunt. Alia non sunt ibi dicenda & ideo
ulterius procedentes de parua tractabimus çaua:/
/De Jnsula çaua minori:/
Quando uero discedendo ab insula pentan est per syrocum per circa centum
miliaria nauigatum inuenitur Jnsula çaua minor. set tamen non ita
parua est quod circumcirca bene per| duo milia miliarium non giret. Et 62ᵛ
de hac insula totam narabimus ueritatem. noueritis itaque quod in ea octo sunt
lxiv
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
88
89
90
91
92
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。