National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0094 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 94 (Grayscale High Resolution Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

est melior alia. quia datur pro tanto auro ad pondus. frumentum quod non
habent/ neque alias segetes. set comedunt risum & lac. vinum de arboribus
habent sicut est superius declaratum in capitulo. samatra. Jttem aliud uobis
*faciunt far[inam]* de mirandum narabimus videlicet quod in ista prouincia de arboribus habent farinam
*arboribus –* habent enim maneriem unam arborum/ que sunt multum grose & longe & earum
lignum est circumcirca forte per tres digittos grossum. & tota medula interior
est farina & sunt arbores ille grosse quantum duo homines possent circum
amplecti. Et ista farina ponitur in mastelis plenis aqua & circumducitur cum uno
baculo perinter aquam. tunc furfures & inania elleuantur ad sumum aque & farina
pura submergitur ad fundum. hoc facto aqua emittitur & farina emundata in
fundo remanet comprehensa & tunc conditur & fiunt ex ea lagana & diuerse epule
que de pasta fiunt que sunt ualde bone. Et dominus marcus multociens hoc
probauit. lignum uero huiusmodi arborum equiponderat ferro & in aqua proiectum
submergitur uelud ferrum Jstud lignum scinderetur a sumo usque ad infimum
recte per lineam ueluti arundinis canna. quia quando arbor euacuatur.| a farina. 65°
lignum ut dictum est/ forte per tres digitos manet grossum. de isto ligno faciunt
gentes ille lanceas breues & non longas quia si essent longe nullus posset eas
*lancee sine ferro* portare nedum exercere propter nimium pondus ligni ipsi accuunt lanceas ipsas in
capite. & postmodum aliquantulum ad ignem comburunt accutum que lancee
sic parate in transfigendo arma quelibet cuilibet lancee feree preualebant. nunc
de isto regno diximus quod est de partibus istius insule. & de alijs regnis que
sunt in alijs partibus non dicemus. quia dominus marcus ibi non fuit. & ideo ulterius
procedentes dicemus de quadam insula ualde parua nomine necuueran :——

/de insula necuueram

Cum uero discedendo a çaua & regno lanbri est circa centum & quinquaginta
miliaria nauigatum uersus tramontanam inueniuntur due insule una
quarum uocatur necuueran. Et in ista insula non est rex cuius gentes
tanquam bestie sunt. & omnes tam mascoli quam femine pergunt nudi & nichil
*omnes silue de arboribus* coperiunt de se. adorant ydola. omnes eorum luci sunt de noblibus arboribus
*magni ualoris* & magni ualoris Jpsi habent pulcerimas taualeas siue facitergia de syrico cuiuslibet
*adorant ydola* coloris que taualee sunt per tria brachia. longe ipsas quidem a traseuntibus
mercatoribus emunt & eas super perticas retinent in domibus pro thesauro &
*tenetur no[bilior] qui* nobili|tate sicuti apud nos tenentur perule lapides preciosi & uasa aurea & argentea. 66r°
*pulcriorem ta[uale]am* & ad nichil eas exercent. set solummodo ad apparentiam ipsas tenent. & qui plures
*habent/* & pulcriores habet ex ipsis tenetur nobilior & maior. nascuntur & ibi nuces de
*nascuntur garof a[li]* & india que apud nos nuces pharaonis appellantur. nascuntur & bona paradisi
*nuces Indie* garofali berci & multe alie bone arbores. non sunt ibi aliqua alia dicenda Et
ideo ulterius procedentes dicemus de Jnsula que nominatur angaman :——

lxviii