国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0095 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
De Jnsula angaman :——
Angaman est quedam Jnsula ualde magna Et non habent regem. cuius gentes
adorant ydola. & sunt tanquam bestie siluestres. Et uobis de quadam
gentis manerie narabimus de qua bene dicendum est noueritis itaque qui
omnes homines istius Jnsule habent capud simile capiti canum & oculos & dentes.
sunt gentes crudeles & omnes homines quos capere posunt comedunt dum modo
non sint de gente sua. habent habundantiam omnium specierum uictualia eorum
sunt de riso lacte & de omnibus maneriebus carnium habent nuces pharaonis
poma paradisi & multos alios fructus diuersos a nostris. Et isola insula est in tam
curenti mari & tam profundo quod naues ancorare non posunt nec inde nauigare
quia ducit naues in quemdam gulfum/ de quo nunquam ualent exire Et hoc ideo
66v° est quia mare illud ex feritate sua totam teram corodit| & arbores cum radicibus
cauat & euertit. & post modum ducit in gulfum. & in istum gulfum sunt semper
tot arbores adducte que nunquam egrediuntur abinde quod mirabile est Et ideo
naues que intrant in gulfum taliter in illis arboribus inuoluuntur quod non
possunt de loco moueri & sic semper ibi permanent :——
/de Jnsula seylan :——
Quando discedendo ab insula angaman itum est circa mille miliaria per
ponentem aliquantulum tamen minus uersus syrocum. Jnuenitur insula
seylan. que uere est melior insula que reperiatur in mundo/ de continentia
sua. girat enim per dua milia miliarium & quadrigenta. Et antiquitus erat
maior. quia girabat circumcirca bene tribus milibus miliaribus & sexcentis.
secundum quod inuenitur in mappa mundi marinariorum illius maris. set uentus
tramontane tam impetuose ibi spirat. quod magnam partem insule submersit in
aquam. Et hec est causa quare ad presens tam magna non est sicut iam pro
tempore fuit. Jsta insula habet regem qui uocatur Sendernam. ipsius gentes
adorant ydola. & nulli redunt tributum. homines & mulieres semper manent
nudi./excepto quod eorum cooperiunt naturam non habent segetes nisi risum &
suximani de quo oleum faciunt. viuunt de lacte riso & carnibus habent uinum
67r° de arboribus superius nominatis habundantiam| habent de meliori berçi qui
ualeat inueniri. Jn hac insula nascuntur boni & nobiles rubinj. & in nullo alio loco
mundi nascuntur. nascuntur etiam ibi çafini. topation amatiste. granate. & multi
alij lapides preciosi & bonj. Et rex istius insule habet pulcriorem rubinum qui
reperiatur in mundo neque qui unquam uisus fuisset Et declarabimus qualiter
factus est. E[s]t quidem longus uno palmo & grosus ut brachium hominis splendid-
issima res est. nullam maculam in se habet. & est rubeus ut est ignis. & est tanti
ualoris quod uix posset pro pecunia compararari. Et magnus [can] isti regi transmisit
ut si sibi uellet hunc rubinum consentire. ei ualorem unius ciuitatis impe[n]deret.
lxix
adorant ydola
homines habentis cap[ita]
similis capiti c[anum]
adorant ydola
hic nascuntur rub[ini]
çafini topatij amantiste
granate
Rubimus Mirabilis
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
93
94
95
96
97
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。