国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0099 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 99 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

ipsum per totam ciuitatem clamando Jste ualens homo se uadit ad interficiendum *nota quod aliqui*
ipsemet propter amorem talium ydolorum. & per hunc modum portant ipsum *occidunt se amore*
per ciuitatem. Et cum ad locum peruenerit ubi iusticia debet fieri. Jlle qui mori *ydolorum.*
debet accipiet duos ex gladijs & alta uoce clamans. ego me occido propter amorem
talium ydolorum statim in uno ictu. gladios afiget in coxis. postmodum duos
in brachijs. duos in uentre duos in pectore. & sic omnes figit pro quolibet ictu
clamando me occido amore talium ydolorum. Et omnibus fixis. tunc habens
unum cultelum cum duobus manubrijs similem illis cum quibus circuli laborantur.
ipsum postponit ad occiput. & fortiter ad se trahens sibi collum trucidit quia
optime est ille cultelus acutus. & moritur ipso facto tunc consanguinei eius cum
magno gaudio corpus ipsum comburunt. Jtem alia consuetudo habetur in regno
videlicet quod cum aliquis homo mortuus est & corpus suum comburitur. eius
uxor in igne prohicitur/ se dimitens comburrere amore uiri sui. Et mulieres que *nota*
71ʳ° hoc| faciunt multum ab alijs gentibus collaudantur & multe sunt que faciunt set
non omnes. Jsti de hoc regno adorant ydola. & pro maiori parte boues. dicunt *adorat ydola*
enim quod bos sit bona res ualde. & nemo de carnibus bouium comederet aliqua *adorant bou[es]*
causa mundi. set ibi est quoddam genus hominum qui nuncupantur gaui & isti
bene comedunt carnes bouinas non quod audeant occidere. set quando aliquis
bos propria morte moritur uel aliter isti gaui comedunt bene ipsum. Et intingunt
omnes domus eorum de stercoribus bouum. habent etiam aliam consuetudinem.
videlicet quod rex & barones & omnes alie gentes sedent super terram. Et quando *sedent in tera dicentes*
requiruntur quare hoc faciant. & quare magis honorate non sedent dicunt quod *esse honorabile quia sumus*
sedere super terram est satis honorabile. quia de terra fuimus & in terra reuertemur. *de terra &ct*
Et ideo nullus posset nimis honorare terram & nullum debet ipsam despicere &
etiam isti gaui & omnes eorum progenies sunt illi quorum predecessores inter-
fecerunt sanctum thomam apostolum. Et nullus de eorum progenie posset
intrare locum ubi est corpus beati /thome. quia locus ipsos non recipit propter
uirtutem corporis sancti. Jn isto regno non oritur aliqua seges nisi solummodo
risum & suximani. Et unum mirabile narabimus. quod si unus magnus dextrarius
cum una dextraria magna cohyret. nasceretur paruus puledrus qui esset tortus
71ᵛ° pedes. & nullius ualoris causa equitandi.| Jste uero gentes ad prelium uadunt
cum lanceis & clipeis & sunt nude. & non sunt ualentes neque probe. set sunt
uiles & tristes non occidunt aliquas bestias uel animalia. set quando uolunt carnes
comedere arietum uel aliarum bestiarum uel auium. faciunt ipsas a sarracenis occidi
& ab alijs gentibus que mores eorum & legem non seruant habent insuper con-
suetudinẽ aliam videlicet quod omnes tam masculi quam femine. lauant se bis
in die in aqua totum corpus videlicet in mane & in sero aliter nunquam comederent
neque biberent priusquam essent loti Et ille qui se non lauaret bis in die tanquam

lxxiii