National Institute of Informatics - Digital Silk Road Project
Digital Archive of Toyo Bunko Rare Books

> > > >
Color New!IIIF Color HighRes Gray HighRes PDF   Japanese English
0101 Marco Polo : vol.2
Marco Polo : vol.2 / Page 101 (Grayscale High Resolution Image)

New!Citation Information

doi: 10.20676/00000271
Citation Format: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR Text

quantulum temperatur. sunt etiam ibi multi sapientes in quandam scientia que
nuncupatur physonomia que docet ad cognoscendum proprietates & qualitates
73c° hominum utrum boni sint uel mali & hoc agnoscunt statim cum hominem.| &
mulierem uident. cognoscunt etiam multum quid significat ouiare auibus uel
bestijs. respiciunt etiam ad auspicium aliquibus hominibus de mundo & melius
preuident bonum & malum quoniam quando aliquis ad aliquem locum pergit.
& in itinere audjt quod aliquis stertat siue sternutet statim in uia sedet. & non
ultra procedit. si ille sternutet secundo tunc surgens pergit iter suum si non
plus sternutet. tunc desistens ab itinere inchoatto reuertitur uersus domum. Jtem
pro qualibet die in ebdomada dicunt esse unam horam infelicem id est uciacham
quam appellant choiach videlicet sicut die horam dimidie tercie die martis hora
tercie die mercurij hora none & sic de singulis per totum annum que omnia
scripta & determinata habent in suis libris & cognoscunt horas ad computum
pedum uidelicet umbre hominis. ut cum tali die umbra hominis erit longa ad
mensuram vij pedum ex opposito solis. tunc erit hora uciacha id est coiach. &
cum transacta erit illa mensura uel augendo uel minuendo. nam cum sol ascendit
umbra breuiatur cum descendit elongatur tunc non est choiath & cum alia die
umbra erit xij pedum tunc erit choiath & illa mensura transacta transactum erit
73v° & coiach.| & omnia ista habent in scriptis. & debetis scire quod in istis horis
sibi precauent a mercationibus & quibuslibet peragendis. nam dum duo homines
in actu sunt aliquid simul mercandi aliquis ad speram solis siue radium accedet.
& mensurabit umbram & si erit in termino hore illius diei secundum quod debet
esse illa die tunc statim dicet istis coiach est non faciatis aliquid & illi cessabunt.
tunc mensurabit iterum & inuenient horam illam esse transactam & dicet transactum
est coiach faciatis quicquid uultis. & ualde habent illam rationem pre manibus.
dicunt enim quod si quis in illis horis aliquod mercatum perficiat. nunquam
proficiet in eo. set male sibi continget. Jttem in domibus eorum quedam animalia
nomine taratule conuersantur quem simulantur lacertis que ascendunt per muros
Jste tarantule uenenosum habent morsum & ualde ledunt hominem si ipsum morsu
attingant uocem habent sicut dicentur cis. & isto modo clamant in istis tarantulis
tale habent auspicium videlicet quod cum aliqui insimul mercarentur in una domo
ubi tarantule iste sunt. & ipsis mercantibus una tarantula clamet ibidem super eos
ipsi uident a qua parte mercatoris siue ementis siue uendentis. videlicet utrum a
p[ar]te sinistre utrum a dextera. a parte anteriori uel posteriori. uel supra capud.
74c° & secundum quamlibet partem ipsi| sciunt utrum bonum significet uel malum. &
si bonum perficiunt mercatum. si malum significet nunquam illud mercatum
initur & quandoque significat bene pro uendente & male pro emente. quandoque
male pro uendente. & bene pro emente quandoque bene pro utroque uel male

lxxv