国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0102 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 102 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

pro utroque. Et secundum illud se regunt. Jsta quidem habent ab experto. Jttem
quando aliquis puer uel puela nascitur in hoc regno. statim pater uel mater facit
poni in scriptis diem sue natiuitatis lunam mensem & horam. & hoc faciunt quia
omnia sua facta exercent per astronomiam Jtem quicumque habens filios masculos
statim cum sunt etatis xijj annorum ipsos licenceant a domo priuantes ipsos a
uictu domus. dicunt enim quod amodo sunt in etate qua posunt ex se acquirere
sibi uictum. & merciri & lucrari sicuti ipse fecit. & dat unicuique. xx uel xxiiij
grossos siue monetas tanti taloris. ut cum ipsis lucrentur & acquirant hoc quidem
faciunt patres ut filij fiant experti & prompti in omnibus & mercationibus asuesient.
Jsti quidem pueri sic faciunt. nam tota die non cessant curere nunc huc nunc illuc
emendo unum & uendendo postmodum illud idem. & tempore quo perule
piscantur curunt ad portum & emunt a piscatoribus .v. uel vj perulas. secundum
quod piscatores habent eas. & eas portant| mercatoribus qui stant in domibus 74ᵛ°
timore solis & dicunt uultis istas. certe constiterunt mihi tanto. detis quicquid
placet de lucro. & ipsi aliquid sibi dant de lucro supra debitum pretium. & tunc
iterato currunt. uel dicunt mercatoribus placet uobis| quod aliquid uadam
emptum. & sic fiunt optimi & subtilissimi mercatores. ipsi uero portant
necessaria ad domum matrum. & ipse eis decoquunt & parant. set non quod
aliquid comedant ad expensas patrum. Jtem noueritis quod in isto regno & per
totam Jndiam sunt omnes bestie & aues diuerse a nostris excepta qualea solum
que simulatur nostris. set omnes alie res eorum sunt multum diuerse a nostris.
Nam habent uespertiliones magnas quemadmodum sunt austures. habent insuper
austures nigros ut sunt corui. & sunt multo maiores nostris. & bene uolant &
aucupantur. Equis quidem eorum dant ad comedendum carnes coctas cum risis.
habent multa ydola in & multas alias res coctas. habent etiam multa ydola in monasterijs suis masculina
monasterijs suis mascu- & femenina quibus multe domicele oferuntur in hunc modum. quoniam patres
lina & femenina quibus & matres offerunt ipsas ydolis que magis placent eis & cum ipsas obptulerint
multe domicele oferuntur quociescumque monacus illius monasterij cui sunt oblate requirit ipsas| ut ueniant 75ʳ°
ad solatiandum ydola statim ueniunt & canunt & pulsant & faciunt magnum
festum. & hec domicele in multa quantitate. nam faciunt magnas frataleas. Et
iste portan[t] ad comeden- iste domicelle quam pluries in ebdomada & in mense portant ad comedendum
[dum] ydolis ydolis quibus sunt oblate & dicunt quod ydola comederint. Ipse quidem preparant
carnes & alias res bonas. & uadunt ad monasterium suorum ydolorum & apponunt
coram ipsis mensam cum omnibus uictualibus que portauerint. & dimittunt esse
per magnam horam pulsando & canendo continuo. & faciendo magnum solatium.
Et cum egerint tantum istud solatium qui quidam baro ad suum comodum come-
diset. dicunt tunc domicele quod spiritus ydolorum totam substantiam comederunt
& accipiunt & comedunt ea circa ydola cum magno solatio. post modum quelibet

lxxvi