国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0106 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 106 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

& omnes eius domus existentes circa ipsam in quibus ospitabantur peregrinj
uenientes ad uisistandum sanctum corpus quod uidentes xristiani qui custidiebant
ecclesiam doluerunt ualde & ipsum regem cum multa instantiam rogauerunt ut
non deberent ecclesiam et eius domus taliter occupare rex uero precibus eorum
non prebens auditum suum propositum totaliter adimpleuit faciens ecclesiam &
domos impleri tale aparuit miraculum quoniam in nocte sequenti in qua rex
fecerat implere domos illas sanctus thomas apostolus aparuit cum quada[m] furca
in manibus quam ad gulam regis apposuit. sic dicens o tu talis si tu non. | si tu non 79ᵛ
facis cito euacuari domos meas & de certo facias seruitores meos soluere tibi
tributum de alboribus quas possident oportet ut mala morte moriaris & dum hoc
diceret cum furca gulam sibi astrinsit ita quod uisum fuit regi ut penam magnam
passus fuiset & quasi credidit perijsse & cum sanctus thomas hoc fecisset discesit
& ipse rex mane tempestiue exurgens euacuari fecit omnes illas domos & retulit
omnia que sibi de sancto thoma euenerat quod fuit reputatum pro magno miraculo
& Rex decerto nunquam amplius asumpsit tributum de arboribus nec aliquid a
xpistianis qui custodieban[t] locum & ecclesiam ut solitus erat accipere &
xpistiani tunc multum gauisi fuerunt & multas gratias & honores retulerunt sancto
thome & multum benedixerunt nomini suo & multa alia miracula eueniunt que
bene reputarentur magna siquis ea audire[t] refferi & proprie liberare xristianos qui
sunt uasti de eorum corporibus. Nunc de hijs diximus & dicemus qualiter fuit
thomas mortuus fuit uerum est quod sanctus thomas erat extra suum eremitorium
in luco secundum quod illi de partibus illis referunt & suas orationes porgebat
altissimo deo suo & circa ipsum erant multi pauones quoniam in illa contrata
reperiuntur plures quam in alia contrata mundi & dum sanctus thomas sic oraret
quidam ydola adorans| aparuit de progenie gaui & de suo arcu unam sagitam 79ᵛ

nota quomodo sanctus erant & iste non odiebat eum set dum crederet ferire pauonem percusit sanctum
thomas fuit percusus thomam apostolum in tibiam dexteram & cum se scensciset uulneratum orauit
sagita & mortuus fuit dulciter creatorem & de illo ictu mortuus est set uerum est quod priusquam ad
locum istum ueniset ubi decesit in nubia multas gentes ad fidem xpisti conuertit &
qualiter conuertit bene & aperte cum tempus erit dicetur in libro. diximus de
sancto thoma nunc dicemus ult[er]ius de alijs rebus cum enim nascuntur pueri
uel puele nascuntur nigri set non ita nigri quemadmodum postea eficiuntur quia
quando infans natus est ungunt ipsum semel in ebdomada cum oleo susimani &
illud est quod eos eficit nigros quoniam nascuntur ille qui nigrior est pluri
libet pulcritudine & retinetur alijs melior qui non sunt ita nigri faciunt etiam
adorant ydola istas gentes pingere & statuere deos eorum & omnia ydola nigra & dyabolum
album depingunt nam dicunt quod deus & omnes sancti sunt nigri & dyaboli sunt

lxxx