国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0114 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 114 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

iniurietur alicui & uelit ipsum contempnere & improperium sibi facere dum 88ᵛ
obuiat sibi in uia mastigationem illam de ore accipiens in faciem eius prohibit
& dicit tu non uales isto scilicet id quod prohibit. ille uero ad magnam reputans
sibi iniuriam & contemptum statim regi conqueritur qualiter eum talis contempserit
& anichilauerit & rogat eum ut det sibi licenciam de uindicta videlicet quod si
iniuriator contempserit eum & gentem suam petet licentiam quod uelit experiri
personam suam & gentem cum persona illius qui iniuriam fecit & cum eius gente &
ostendere utrum ualeat necne si uero contempserit personam eius solum petet
licentiam de persona ad personam & tunc rex utrique parti licentiam elargitur
si uero debeat fieri prelium de gente ad gentem uterque cum gente sua ad prelium
preparatur & curacie quas ad defensionem induunt & portant est pellis quam matres
eorum sibi primitus donauerunt. cum sunt in campo prelium incohant & se
feriunt vulnerant & occidunt nam leuiter eorum gladij se infingunt & cuilibet
ipsorum facilis patet introitus. ibi erit rex & multitudo gentium ad negotium
intuendum & cum rex plures uidebit a parte utraque interremptos & quod una
partium uidebitur potiorem locum habere & aliam superare ponet ad dentes faldam
unam cuiusdam pani quem circum se habebit. & ab alia parte tenebit cum manu
& tunc statim preliantes cessant a prelio nec amplius imprimitur ictus & pluries
ita ffit si fiat de persona ad personam erunt nudi ambo sicut continue solent ire
& quilibet unum habebit cultelum.| sciunt quidem cum cultelis illis optime 88ᵛ
tutaminari nam ualde bene se cum ipsis cohperiunt & aduersarium offendunt
ymo faciunt sic sicut intellexistis nigri sunt & unus faciet alteri circulum unum
de colore albo supra carnes ubicumque uolet & dicet ei scias quod te in circulo
feriam & non alibi caueas tibi quantum potes & sic faciet alter ei qui melius bene
sibi qui peius sibi quia quocumque unus alterum atringat satis potest ipsum
sentire.:/

Hic naratur de regno coilon/

*hic sunt aliqui ydolatri
xristiani & iudei*

Coilon est quoddam regnum quod inuenitur versus garbin. discedendo a
prouincia maagabar ipsius gentes adorant ydola sunt etiam ibi xpistianj
& Judei & per se loquelam habent rex istius regni nuli redit tributum
nascitur quidem in isto regno berçi coilomin qui multum est bonus & piper in
magna habundantia. Nam per omnes campaneas & lucos nascitur in magna
abundantia & recoligitur in mense madij Junij & Julij & arbores que piper produ-
cunt adaquantur & sunt domestice arbores habent etiam indum ualde bonum in
magna habundantia & fit de erbis nam erbas illas absque radicibus in magnos
mastelos ponunt & postmodum mitunt aquam ipsos & tantum sic esse dimitunt
quod erbe putrescunt & remanet ibi sucus tunc ponitur ille sucus ad solem. qui
propter feruentem calorem solis in tantum bulit & consumatur quod desiccatur

lxxxviii