国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0123 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
gameli sunt magis sane & meliores aliquibus alijs carnibus in illa regione. & ideo
utuntur ipsis toto anno. sunt etiam in hac insula arbores de sandalo rubeo tam
magne sicut sunt arbores de nostra contrata. Jste arbores multum ualerent in
alia contrata & ibi sunt luci de ipsis sicut in nostra patria sunt de alijs arboribus.
habent etiam multum ambrum quia in illo mari sunt multa cete siue balene &
capita olei quos pisces ipsi capiunt & in ipsis ambrum inueniunt in multa
quantitate. Nam balene ambrum generant & producunt. habent leopardos
multos & lonças. & leones etiam ultra modum. Alias bestias videlicet ceruos
capriolos & daynos & alias similes multas habent venationes & aucupationes
diuersarum bestiarum & auium habent multas. Jtem habent struços magnos &
multas. & alias aues multum diuersas a nostris quod mirabile est. habent insuper
multa mercimonia & illuc multe naues cum multis mercimonijs videlicet cum
drappis aureis & de syrico. & cum syrico plurium manerierum. & de multis alijs
rebus de quibus non dicemus. Et omnia ista uendunt & permutant cum mercatoribus
insule. Mercatores illuc ueniunt cum suis nauibus oneratis. et tamen omnia
97ᵛ° uendunt| & postmodum ipsas onerant de mercimonijs insule & discedunt nam
mercatores ibi faciunt magnum profectum & lucrum. & naues non possunt
amplius nauigare uersus meridiem ad alias insulas nisi solum ad hanc insulam. &
ad insulam zanghybar. quia mare curit tam uelociter uersus meridiem quod uix
posent redire. & ob hanc causam naues illuc non nauigant. Naues quidem que
ueniunt a maabar ad hanc insulam ueniunt in uiginti diebus. & quando ad maabar
redeunt. durat iter mensibus tribus & hoc accidit propter cursus qui tendunt
continue uersus meridiem. Et noueritis quod in illis alijs insulis que sunt in
magna multitudine uersus meridiem ad quas naues propter cursus aquarum libenter
non nauigant secundum quod dicitur sunt aues griffones. & apparunt ille aues
certis temporibus anni. set non sunt facti sicut illi de partibus nostris credunt &
pingere faciunt quia dicunt quod sunt semiaues & semileones. set secundum quod
illi qui hec uiderunt/ refferunt/ non est uerum set dicunt quod facti sunt ad
similetudinem aquilarum. set ultra modum sunt magni & dicemus secundum
quod illi qui hec uiderunt referunt. dicunt enim quod sunt tam potentes & magni
quod capiunt elephantes & portant in aerem bene alte. & postmodum dimittunt
ipsos cadere ita quod se frangunt totos. & griffones rostrant & comedunt & se
saturant de ipsis. & dicunt etiam qui ipsos uiderunt quod eorum alle coperiunt
98ᵛ° circa xvj| passus. & quod penne eorum sunt longitudinis viij passuum & grossi-
tudinis secundum quod longitudini conuenit. & id quod dominus marcus paulo
uidit referretur in alio loco. Nunc de auibus griffonibus diximus id quod illi
qui uiderunt referrunt Et magnus dominus misit suos nuncios illuc causa sciendi
& inuestigandi de diuersitatibus illius insule. & causa faciendi relaxari quemdam
xcvii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
121
122
123
124
125
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
.
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。