国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0124 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 124 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

suum nuntium quem ceperant illi de hac insula Et isti nuncij & ille qui captus
erat magno domino retulerunt multa magna & extranea mirabilia de Jnsula illa.
Et illi nuncij apportauerunt magno domino dentes apri qui erant ultra modum
magni. & magnus dominus ponderari fecit unum qui ponderauit quatuordecim
libris. potestis ergo considerare quam est [magnus] aper qui tam magnos dentes
habet. & dicunt quod ibi sunt apri magnitudinis buffalorum Jbi sunt multe
giraffe & asini siluestres & habent bestias & aues tam diuersas a nostris quod est
mirabile ad uidendum. Et ad grifones reuerti uolumus. illi de insula ipsos
appelant ruchi & non nominant ipsos aliter. & credimus quod sit griffo. set nos
uere credimus quod propter magnitudinem quam de auibus illis refferunt quod
ille aues sint griffones. Nunc de hac insula diximus magnam partem & de eorum
moribus alia in ea non sunt dicenda quare ulterius procedentes tractabimus de 98°
insula zanghibar.
Hic naratur de insula çanghibar :/

Çanghibar est quedam insula ualde nobilis & magna que circuit bene per duo
milia miliarium Jpsius gentes adorant ydola. & loquelam per se habent
nullique redunt tributum. sunt gentes grandes & grosse & sunt ita
membrute & grosse quod uidentur esse gigantes & ultra modum sunt fortes.
nam portant fasces per quatuor alios homines qui de insula non sint. & hoc non
est mirabile quia comedunt uictualia per quinque alterius contrate. sunt gentes
nigre & pergunt nude excepto quod coperiunt eorum naturam habent capillos
tam crispos quod uix eos cum aqua facere possunt extendi. habent etiam tam
magnum os & nasum & oculos ita grossos quod horibile quid uidetur. quoniam
si uiderentur in alia patria. homines crederent quod essent demones infernales. Jbi
nascuntur multi elephantes. & fiunt magna mercimonia de dentibus eorum. habent
etiam leones alterius maneriei quam alij aliunde. habent insuper leopardos multos
& lonças & omnes bestias diuersas ab alijs aliarum regionum. habent arietes
totos unius stature & coloris nam sunt toti albi & capud nigri & in tota ista insula
non reperiuntur arietes qui non sint ita facti —| qualiter uobis retulimus. sunt 99°
etiam ibi giraffe que sunt pulcerrime ad uidendum/ que taliter facte sunt. nam
corpus sunt curte. & aliquantulum sunt basse a parte posteriori. nam crura posteriora
parua sunt. collum uero sunt magne ita quod earum capita sunt alta a terra
circa tres passus. Nullum offendunt & sunt coloris rubei & albi ad rotunditates.
& hoc est pulcerrimum ad uidendum. volumus aliquid de elephantibus enarare.
quando enim elephas cum elephante femina uult choire. tantum in terra fodit quod
ipsam intus ponit cum utero a parte superiori euersam admodum mulieris. qui[a]
naturam multum uersus uentrem habet. & elephans ipsam ascendit admodum
unius hominis. Et mulieres istius insule sunt turpissime ad uidendum. quoniam

xcviii