国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0130 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 130 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

aliquod foramen aurium habent. set ubi aures esse debent est unum paruum
cornu & parue bestie sunt & pulcre Jtem narabimus uobis unum quod mirabile
*nota* apparebit. videlicet quod eorum bestie scilicet boues/ arietes/ gameli & runcini
comedunt pisces & isti sunt eorum cibi. quia in eorum patria non est erba. set est
magis| arridus locus qui reperiatur in mundo. & pisces quos bestie comedunt 105°
sunt parui & capiuntur in mense marcij aprilis & madij in tanta quantitate quod
mirabile est. quos desiccant & in domibus reponunt. postmodum per totum
annum dant ad comedendum bestijs suis. bestie etiam comedunt ipsos uiuos
sicut de aqua trahuntur habent insuper magnos pisces & bonos in magna quantitate
& pro bono foro. faciunt preterea biscoctum de biscibus. nam ipsos minutim
trucidant. ita quod frustrum potest esse per una[m] libram & faciunt desiccari ad
solem postmodum recondunt in domibus. & per totum anum tanquam biscoctum
comedunt. Thus uero de quo diximus quod est ibi in tam magno foro dominus
emit pro decem bisantijs cantarre. & postmodum uendit alijs gentibus & merca-
toribus cantarre qui illuc ueniunt pro quadraginta bisantijs cantarre. & hoc facit
& recoligit iste dominus Scier pro soldano prouincie aden. Nam soldanus Aden
per totum districtum suum facit thus emi precio x librarum pro se. & postmodum
uendi pro xl ut est dictum. vnde sequitur maximum profectum & lucrum. Alia
non sunt in ciuitate ista dicenda. Et ideo ulterius procedentes de quadam alia
ciuitate narabimus nomine duffar/ de ciuitate duffar

*gentes istius ciuitatis* **D**uffar est quedam ciuitas nobilis & magna| que distat a ciuitate sciet circa 105°
*legem macometi obseruant* ducenta miliaria uersus magistrum. Jpsius gentes machometi legem
obseruant. Et pro domino quemdam habent comitem & sunt sub
dominio soldani Aden. Jsta ciuitas sita est in prouincia aden. & est sita supra mare.
& habet bonum portum quo multe naues cum multis mercatoribus ueniunt cum
magna quantitate mercimoniorium. Et illuc portant multos bonos equos arabes
& de alia contrata de quibus mercatores magnum consequuntur profectum &
lucrum. Jsta ciuitas habet sub suo dominio multas ciuitates & castra. & nascitur
ibi thus multum & bonum. & dicemus qualiter. sunt enim arbores ibi non nimis
magne set sunt tamquam çapini. faciunt eis taccas cum cultellis in pluribus locis
& partibus. & per illas taccas thus exit. & etiam exit per eamdem arborem etiam
sine tacchis. & hoc propter intensum calorem contingit qui ibi est. Jn istam quidem
ciuitatem multi equi ueniunt quos postmodum mercatores cum suis nauibus ueniunt
in Jndyam & de ipsis faciunt magnum profectum & lucrum. alia. ibi non sunt
dicenda. quare ulterius procedentes tractabimus de gulfo calatu/ de ciuitate calatu/

*Macometi legem obseruant* **C**alatu est quedam magna ciuitas que est in gulfo qui etiam appelatur calatu.
& distat a duffar circa sexcenta miliaria uersus magistrum. Jpsa| est 106°
nobilis ciuitas sita supra mare ipsius gentes machometi legem obseruant.

civ