国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0131 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 131 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

& sunt curimoſi & quociescumque melic de curmos guerram habet cum potentiori
se ad istam ciuitatem recurit quia multum est fortis/ & in forti loco sita ita quod
non timet de aliaquo. Nulas quidem segetes habet. set ab alio loco ipsas percipiunt.
nam illuc mercatores cum nauibus ferrunt. Jsta ciuitas bonum portum habet.
Et multi mercatores cum multis nauibus accedunt illuc de Jndya & in ista ciuitate
optime uendunt. quoniam ab ista ciuitate feruntur mercimonia & aromata infra
terram ad multas ciuitates & castra feruntur etiam ab ista ciuitate multi boni
sonipedes in Jndyam ex quibus mercatores magnum lucrum & profectum per-
cipiunt Quoniam ab ista contrata & ab alijs quas supra diximus ferruntur equi
in tanta quantitate in Jndyam quod uix credi posset. Jsta quidem ciuitas sita
est in introitu. & in ore gulfi de calatu. Jta quod aliqua nauis non ualet intrare
neque exire sine uelle ipsius & multociens Melic istius ciuitatis habet magna
pacta cum rege de chermam cui subditus est quia quando ille rex siue soldanus
de chermam imponit aliquod datium ipsi melic de curmos uel alicui alteri fratrum.
106vº & isti nollent dare. soldanus| uero transmitit suum exercitum ad ipsos uiribus
compellendum Jpsi discedunt a cormos & intrantes naues ad istam ciuitatem calatu
ueniunt. & ibi permanendo non dimittunt aliquam nauem transire de quo soldanus
de chermam predictus percipit magnum dapnum & ideo de necessitate oportet ut
faciat pacem cum ipso Melic de curmos. & ei non infert tante peccunie quantitatem
quantam petiuerat. Jste melic curmos habet quoddam castrum quod est fortius
ciuitate & melius distringit gulfum & mare. gentes istius contrate uiuunt de
dactalis & piscibus salitis. nam in magna quantitate habent. uerum est quod ibi
sunt quam plures nobiles homines & diuites qui utuntur melioribus cibis nunc
de ista ciuitate calatu diximus & de gulfo & de eorum esse discedemus ergo ab
ipsa & dicemus de cormos. Nam quando disceditur a ciuitate calatu. & itur
circa trecenta miliaria inter magistrum & ttramontanam inuenitur ergo ciuitas
cormos. Et discedendi a calatu. & eundo inter ponentem & magistrum circa
quingenta miliaria inuenitur chis dimitemus ergo de chis & dicemus de chormos
De ciuitate Cormos//———

107rº Curmos est quedam magna ciuitas & nobilis sita supra mare. & habet melic|
quod est nomen dignitatis sicut diceretur Marchyo uel dux. & quam
plures ciuitates & castra sub dominio suo habet. Jn ea sunt saraceni
legem machometi obseruantes. Jbi intensus calor est & propter intensum calorem
ordinauerunt domus eorum ad recolligendum uentum. quia ab illa parte unde
uentus flat. apponunt uenterias/ & intrare faciunt uentum in domos eorum. &
hoc fatiunt quia non ualerent intensum calorem sufferre qui ibi est. De ipsa
amplius non dicemus quoniam supra in libro narauimus de ista de chis & de
chermam. set quia per aliam uiam tunc iuimus huc etiam nos oportet reuerti.

cv