国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0133 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 133 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

admodo ad nostram materiam reuertertur. accidit enim quod iste rex caydu
cum suis consanguineis quorum unus nominabatur Josudar congregauerunt magnam
quantitatem gentis & iuerunt supra duos barones magni dominj qui erant con-
sanguinei caydu regis. set eorum terram manutenebant per magnum dominum.
unus quorum uocabatur cibay alter uero caban. & nepotes fuerunt çagathay qui
108ᵛ fuit xpistianus| baptiçatus. & frater germanus magni domini cublay Jste quidem
caydu cum istis duobus consanguineis suis qui etiam magnas gentes habebant ita
quod fuerunt ab utraque parte circa centum milia equitum qui inuicem acriter
belauerunt & ab utraque parte multi fuerunt occisi. set finaliter rex caydu belum
obtinuit & magnum dapnum illis gentibus intulit. set predicti duo fratres germani
euaserunt absque ullo impedimento personarum qui erant consanguinei caydu
regis quoniam ualde bonos equos habebant. Taliter quidem caydu rex belum
obtinuit de quo multum se extolit & cum obtinuisset istud prelium ad suam
patriam remeauit & permansit in pace bene per duos anos in quibus non fecit
prelium neque congregauit exercitum & etiam magnus dominus in toto illo
termino non fecit exercitum neque gueram Accidit enim quod in capite duorum
annorum rex caydu magnum exercitum congregauit ita quod habuit magnam
equitum quantitatem. sciebat enim quod caracoran erat filius magni dominj qui
nominabatur Nomogan. & cum ipso erat Jorgius filius filij presbiteri Johannis. &
isti uero duo barones habebant etiam magnam gentem equitem Et cum rex
caydu gentem suam congregasset cum to[to] suo exercitu a regno suo discedens
iter arripuit & tantum equitauit quod peruenit prope caracoram ubi predicti
109ᵛ barones cum| magno exercitu permanebant & cum istj duo barones videlicet
filius magnj dominj. & filius filij presbiteri Johannis sciuissent qualiter caydu in
eorum patriam uenerat cum tanta gentis multitudine causa belandi cum ipsis.
statim se cum suis gentibus parauerunt que erant bene circa sexaginta milia
equitum. Et cum preparati fuerunt arripuerunt iter & contra suos inimicos
iuerunt. & tantum equitauerunt quod peruenerunt prope locum ubi erat rex
caydu per decem miliaria. & ibi statuerunt campum Et rex caydu in illa
eadem planicie erat cum tota gente sua. utraque quidem pars se preparauit
quam melius potuit causa preliandi In tercia uero die scilicet postquam filius
magni dominj & filius filij presbiteri Johannis illuc uenerant in mane tempestiue
utraque pars se muniuit & preparauit. quam melius potuit aliqua prerogatiua
quasi ab ula parte gentis non erat Quoniam aliqua pars non fuit que non haberet
circa sexaginta milia equitum qui erant bene muniti sagitis ensibus clauis &
clipeis. & utraque pars suas acies ordinauit que erant sex. in singulis quarum
erant boni & optimi conductores Et quando iste due partes preparate fuerunt
& nil prestolabantur aliud quam sonitum Nacherarum quia tattari non audent

cvii