国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0136 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
postmodum filia ueniebat ad regem in una cocta corij cerui multum ornata. Et
tunc ueniebat domicellus similiter in cocta corij. conuentio talis erat videlicet
quod si domicellus ipsam posset deuincere ita quod faceret ipsam in terram cadere
propter uires suas ipsam in uxorem habebit. Et si filia regis deuinceret domicellum
debebat habere centum equos ab ipso uel plures secundum quod iuuenis proferebat.
Et per hunc modum fuerat domicella lucrata pignora quam plura. ymo diuulgabatur
quod lucrata fuerat plura decem milibus equorum nec inuenerat aliquem qui eam
deuincere ualuisset|
Et hoc non erat mirabile|
Et hoc non erat mirabile/ quia de suis membris erat tam 112ᵛ
bene disposita. & de suo corpore tam magna/ quod uidebatur quasi gigans.
Accidit enim quod filius cuiusdam diuitis regis qui multum erat pulcer & Juuenis.
uenit cum pulcra societate/ & secum duxit mille equos ualde pulcros causa experiendi
domicelam. Et cum filius istius regis illuc uenisset dixit quod se uolebat cum
domicella experiri. de quo rex caydu ualde fuit gauisus quia libenter uoluisset/
quod habuisset suam filiam in uxorem. quia sciebat quod filius regis erat. Et rex
Caydu dicere fecit filie sue clam quod se uincere dimiteret. set filia dixit quod
hoc non faceret aliqua causa mundi. quadam uero die rex cum regina simul
fuerunt. Et multi homines & mulieres in salla magni tentorij. & uiderunt filiam
regis caydu. & filium alterius regis qui erant tam pulcri/ quod erat mirabile ad
uidendum. Jste quidem domicellus erat tam [fortis] & potens/ quod nullum
inueniebat qui contra ipsum posset uiribus sustinere Et cum domicellus &
domicella fuerunt in sala ubi erat tanta gentium multitudo prout superius dictum
est. conuentio facta fuit/ quod si domicellus uinceretur deberet amittere mille
equos quos secum duxerat ob istam experientiam. Post hec domicellus & domi-
cella inuicem se ceperant. & omnes qui hoc uidebant dicebant/ quod uolebant ut 112ᵛ
domicellus obtineret ad hoc ut esset uir filie regis. & hoc idem rex & regina
mirabiliter afectabant. Et postquam duo predicti inuicem capti fuerunt unus
atrahit hac altera illac. set taliter accidit quod filia regis ipsum deuicit. & eum ad
terram deiecit. Taliter uero filius regis fuit deuictus. & predictos mille equos
amisit. de quo omnes astantes mesti fuerunt. Rex caydu duxit istam filiam suam
que filium regis deuicit in multa prelia & in toto prelio nemo erat qui plus ipsa
ualeret Et quam pluries ista domicella ibat inter inimicos & capiebat unum
militem suis uiribus quem ad suas gentes ferrebat. Et hoc pluries accidit. Nunc
de ista filia regis caydu diximus & de ipsa amodo dimitentes ulterius procedemus
& de quodam magno bello narabimus quod fuit inter regem caydu & argonem
filium abaga/ dominum videlicet leuantis secundum quod poteritis audire :/
hic naratur qualiter abaga mitit Argonem in exercitum
cx
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
134
135
136
137
138
.
.
|
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。