国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0139 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
Et tunc barones & milites & alie gentes illic existentes qui bene audiuerant id
quod Acmat dixerat omnes comuniter responderunt quod ei non deerunt quousque
uitam habebunt in corpore. & ipsum contra omnes homines de mundo iuuabunt.
& proprie contra argonem & dixerunt quod timere non debeat. nam ipsum capient
& in suas manus apponent. qualiter audiuistis Acmat fuit alocutus gentes suas
& sciuit uoluntates earum. & nil aliud dixerunt quousque argon cum gente sua
uenerunt belatum cum eis. Nunc autem de Acmat dimitemus & de gentibus
suis. & ad argon & suos homines reuertemur/
Postquam autem Argon pro certo sciuit quod acmath cum sua gente presto-
labantur ipsum in campestri prelio cum tanta gentis multitudine iratus fuit
ultra modum/ set tamen dixit quod dare sibi melancoliam & ostendere
quod timorem habeat de suis inimicis ei nimis posset obesse & sue gentes minus
ualerent. & ideo dixit quod de necessitate oportebat ut ostenderet uigorem &
audaciam misit ergo pro omnibus suis baronibus & uiris discretis. Et cum magnam
quantitatem de ipsis agregasset in suis pampilionibus quia in quodam loco ualde
115v°pulcro campum| statuerant. suas ergo gentes fuit taliter alocutus O fratres et sotij
pro certo scitis qualiter pater meus uos quondam dilexit. & in toto tempore uite
sue uos tamquam filios & fratres retinuit. & qualiter secum fuistis in quam
pluribus bellis campestribus & terram quam tenebat ipsum iuuastis suo dominio
subiugare. & scitis quod filius sum illius qui uos tantum dilexit. & ego etiam
tamquam me ipsum uos dilligo postquam uero ita est ueritas ut uobis retuli
iustum est quod uos me contra istum iuuetis qui contra & iusticiam et ius uadit
& qui nos uult deserere de terris nostris. scitis Insuper quod de nostra lege non
est/ set ipsam renuit & saracenus effectus est. & machometi legem obseruans
videte igitur qualiter dignum esset quod saraceni super tartaros deberent habere
dominium. posquam autem omnes iste occasiones occurrunt bene uobis cor &
uoluntas augeri debent in faciendo ea que decent/ ut hoc non accidat. unde
uos omnes rogo quatenus sitis probi homines & ualentes/ & ultra posse nitamini
tam audacter bellare quod ipsos in prelio deuincamus. & dominium nobis & non
saracenis remaneat. & quilibet ortari debet quod prelium deuincemus quoniam
ius habemus & inimici nostri obliquum. Nunc autem uobis plura non refferam/
set omnes rogo quod in bene agendo cor eorum apponant & taliter sermonem
suum finiuit :/
/Qualiter barones Responderunt Argoni :/ |
116r°Et cum barones & milites illic existentes/ uerba argonis intellexerunt/ omnes
unanimiter dixerunt quod uolebant potius mori/ quam non facere totum
posse eorum in prelium obtinendo. Interea dum omnes tacerent quidam
Nobilis & magnus baro surexit qui fuit taliter allocutus domine Argon nos
cxiii
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
137
138
139
140
141
.
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。