国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ
|
|
カラー画像サムネイル -
目次 -
ページ番号 -
書誌情報(メタデータ) -
キャプション -
カラー画像 -
白黒高解像度画像 -
見開きページ -
グラフィック -
| 0140 |
Marco Polo : vol.2 |
| マルコ=ポーロ : vol.2 |
引用情報
OCR読み取り結果
manifeste cognascimus totum illud quod dicitis esse uerum. & ideo pro omnibus
uestris hominibus respondebo/ qui penes uos sunt quod propter istud prelium
faciendum non deherimus uobis/ donec habebimus uitam in corpore & potius mori
uelemus quam non obtinere in prelio & de hoc debemus esse securi videlicet quod
uincemus propter ius quod habemus/ & ipsi habent obliquum. & ideo consulo
& laudo quatenus procuremus ire quam citius ualemus causa inueniendi inimicos
nostros & omnes sotios nostros deprecor/ quod in hoc prelio se debeant taliter
experiri/ quod totus mundus inde loquatur. & taliter suum finiuit sermonem. Et
post istum nullus fuit qui aliquid uelet referre/ set omnes concordauerunt cum isto
& nil aliud affectabant quam prelium cum inimicis eorum. Et cum apparuit
aurora Argon cum suis gentibus tempestiue exurexerunt & equitauerunt iter uoluntarij
multum in suos inimicos dampnum inferre & equitauerunt tantum quod peruenerunt
in planiciem in qua inimici eorum tentoria sua tetenderant. sta|tuerunt ergo 1116ᵛ°
campum suum iuxta campum Acmat per decem miliaria. Et cum firmassent
campum Argon elegit duos homines de quibus multum confidebat. & ipsos ad
patrum suum transmisit Et talia uerba misit dicendo qualia poteritis audire :/
qualiter argon misit suos nuncios ad Acmat
Quando uero isti duo uiri discreti qui maximi euo erant habuerunt licentiam
nullam moram fecerunt set statim arripuerunt iter/ & iuerunt ad campum
& descenderunt ad pampilionem Acmat ubi ipsum cum multis baronibus
inuenerunt quem curialiter salutauerunt/ et Acmat eis dixit quod bene uenerint.
& ipsos coram se fecit sedere Et cum aliquantulum pausassent unus ex duobus
nuncijs surexit & taliter fuit locutus. domine Acmat nepos uester Argon de eo
quod fecistis multum miratur uidelicet quod ei dominium abstulistis & etiam contra
eum in mortale prelium & campestre insurgitis. hoc equidem non est bonum
neque uos tamquam bonum patruum habuistis. vnde per nos uobis notiffieat &
uos humiliter rogat tamquam suum genitorem & patruum quem uos reputat
quatenus ab hoc negotio desistere uolitis/ & quod prelium aut aliud malum inter
uos non existat & ipse uult pro patre & domino uos tenere & tocius sue tere
dominium habeatis. hoc est id quod nepos uester per nos uobis transmitit. &
hic finem| imposuit uerbis suis /qualiter Acmat respondidit nuntijs Argonis//——— 1171°
Et cum Acmat soldanus intellexisset id quod argon suus nepos mitebat tale
nuntijs dedit responsum. dominij meus nepos nil dicit nam terra
mea est & non sua. quia ego tamquam pater suus ipsam nostro dominio
subiugaui & ideo meo nepotj dicatis/ quod si uult ipsum statuam magnum
dominum. ei multas terras impendam/ & erit tamquam meus filius & erit maior
aliquo baronum penes me & si hoc non uult fatiam toto posse tradere ipsum
morti. hoc quipe nepoti meo facere uolo & alia pacta & conuentiones in me
cxiv
1
.
.
.
.
|
.
.
.
.
24
.
.
.
.
|
.
.
.
.
36
.
.
.
.
|
.
.
.
.
46
.
.
.
.
|
.
.
.
.
56
.
.
.
.
|
.
.
.
.
66
.
.
.
.
|
.
.
.
.
76
.
.
.
.
|
.
.
.
.
86
.
.
.
.
|
.
.
.
.
96
.
.
.
.
|
.
.
.
.
106
.
.
.
.
|
.
.
.
.
116
.
.
.
.
|
.
.
.
.
126
.
.
.
.
|
.
.
.
.
136
.
138
139
140
141
142
.
.
.
146
.
.
.
.
|
.
.
.
.
156
.
.
.
166
Copyright (C) 2003-2026
National Institute of Informatics(国立情報学研究所)
and
The Toyo Bunko(東洋文庫). All Rights Reserved.
本ウェブサイトに掲載するデジタル文化資源の無断転載は固くお断りいたします。