国立情報学研究所 - ディジタル・シルクロード・プロジェクト
『東洋文庫所蔵』貴重書デジタルアーカイブ

> > > >
カラー New!IIIFカラー高解像度 白黒高解像度 PDF   日本語 English
0141 Marco Polo : vol.2
マルコ=ポーロ : vol.2
Marco Polo : vol.2 / 141 ページ(白黒高解像度画像)

New!引用情報

doi: 10.20676/00000271
引用形式選択: Chicago | APA | Harvard | IEEE

OCR読み取り結果

nunquam poterit inuenire. Et sic suum finiuit coloquium & cum nuntij audiuis-
sent id quod soldanus dixerat/ iterum ei dixerunt. non inueniemus erga nos aliud
quam dixistis qui respondit non toto tempore uite mee nunc[ij] uero qui hoc
audiuerant/ nullam moram fecerunt set arripuerunt iter/ & tantum equitauerunt
quod peruenerunt ad campum eorum dominj. & ei omnia retulerunt que in patruo
eius inuenerant. Cum autem Argon audiuisset ea que patruus suus dicendo mitebat/
iratus est multum & dixit ita alte quod omnes circa ipsum morantes optime
117ᵛ potuerunt audire.. Ego amplius uiuere nolo| neque manutenere terram postquam
a patruo meo tanta procedit iniusticia & nequitia nisi de ipso talem sumam uindictam
quod totus mundus loquetur de ipsa. post hec dixit baronibus suis & militibus
nunc nulla mora tenenda est set procedamus ulterius quam citiius ualemus causa
tradendi ad mortem illos perfidos proditores & uolo quod mane tempestiue
agrediamur eos/ & faciamus posse nostrum ad ipsos destruendum & tota illa nocte
se preparauerunt de hijs que ad campestre prelium pertinebant Acmat etiam qui
per exploratores sciuerat quod argon debebat sumo mane uenire ad prelium se
optime preparauit. & gentes suas in bene faciendo admonuit. & quod sint ualentes
& probi /hic naratur prelium quod fuit inter argonem et Acmat.

Et In mane cum apparuit aurora/ argon cum suis gentibus se armauit/ & acies
suas optime ordinauit & dulciter in bene faciendo admonuit & cum
omnes suas acies optime ordinasset versus suos inimicos iter arripuit.
Acmat soldanus etiam taliter fecerat & minime expectabat quod argun usque ad
suum campum ueniret set iuit arripuit cum omnibus suis gentibus. & parum iuit
quod ouiauit exercitui argonis. Et cum isti duo magni exercitus insimul se
uiderent/ & multum affectarent esse ad prelium nullam moram fecerunt/ set
118ᵉ statim unus| unus in alium irruit. Tunc uideri possent sagite spise per aerem ut
pluia Jnceperunt itaque prelium crudele & pessimum. tunc uideri possent
milites in terram cadere tunc audiri posset tumultus & plantus magnus illorum
qui in terram ceciderant uulnerati ad mortem cum autem omnes eorum sagitas
proiecissent apposueru[n]t manus ad enses & clauas. & aspere unus in alium irruebat.
& sibi largiebantur inuicem magnos ictus. tunc uideri possent incidi manus &
pedes tumultus & clamor maximus erat quoniam prelium pro utraque parte in
mala hora fuit inceptum tot ualentes homines ibi fuerunt occisi. Jn illa quidem
die Argon se habuit ualde bene & magnas probitates exercuit & dabat exemplum
suis gentibus bene faciendi. set nil ualuit quoniam fortuna contra ipsum fuit/
ita quod peius redundauit in ipsum. Et quando sui homines amplius non ualuerunt
suffere/ se uerterunt in fugam. Et Acmat & sue gentes ipsos persecuti fuerunt.
& de ipsis interfecerunt multos & in illa fuga Argon captus fuit. Et cum argonem
cepissent non amplius ipsos persecuti fuerunt/ Set ad campum & tentoria eorum

cxv